Lucius Quinctius T.f. Flamininus

E Vicipaedia

Lucius Quinctius T.f. Flamininus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 170 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Frater eius Titus Quinctius Flamininus anno 198 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quinctius anno 213 forsitan augur erat[1]. Anno 201 aedilis curulis fuit et anno 199 praetor. Annis 198 - 194 expeditionibus fratris Titi interfuit. Legatus pro praetore classi atque oris maritimis praefuit[2]. Anno 194 a.C.n. exercitum Romanum in patriam reduxit[3]. Anno 192 a.C.n. una cum Gnaeo Domitio L.f. Ahenobarbo consul electus in Gallia Cisalpina certavit[4]. Anno 191 exercitum in Antiochum III coegit et legatus expeditionis interfuit[5]. Anno 184 Cato maior censor eum e senatu expulit moribus eius causa. Anno 170 a.C.n. mortuus est[6].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXV 2,2
  2. Titus Livius, op.cit. XXXII 16,2; XXXIII 17,2
  3. Titus Livius, op.cit. XXXIV 50,11
  4. Titus Livius, op.cit. XXXV 21,7-8; 22,3-4; 40,2-4
  5. Titus Livius, op.cit. XXXVI 1,8
  6. Titus Livius, op.cit. XLIII 11,13


Antecessores:
Lucius Cornelius L.f. Merula et Quintus Minucius Q.f. Thermus
Consul
192 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio L.f. Ahenobarbo
Successores:
Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica