Lucius Papirius Cursor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Papirius Cursor (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) senator ac vir publicus Romanus saeculi 4 a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Lucius Papirius L.f. Cursor erat, qui annis 293 et 272 a.C.n. consul creatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fuit consul quinquies: annis 326 a.C.n., 320, 319, 315 atque 313.

Cum dictatorem anno 325 a.C.n. se adversis ominibus contra Samnites profectum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus est, ac prius Quinto Fabio magistro equitum edixit ut sese loco teneret neu absente se manum cum hoste consereret. Fabius post dictatoris profectionem, opportunitate ductus acie cum Samnitibus conflixit. Neque melius res geri potuisset, si adfuisset dictator. Non miles duci, non dux militi defuit. Viginti millia hostium eo die caesa traduntur. Haud multo post dictator advenit plenus minarum iraeque Statim advocata concione spoliari magistrum equitum, virgasque ac secures expediri jussit. Tam Fabius militum fidem implorare coepit. Clamor in tota concione est ortus: alibi preces, alibi minae audiebantur. Itaque es in posterum diem est dilata.

Magister equitum noctu clam ex castris Romam profugit, quem dictator ipse secutus est. Vocato senatu iterata contentio est; prehendi Fabium Papirius jussit. Tum Fabii pater ad populum provocavit. Populus Romanus ad preces et obtestationem versus, oravit dictatorem ut veniam adolescentiae Fabii daret. Ipse adolescens ejusque pater procumbere ad genus dictatoris coepeerunt, iramque deprecari. Tot precibus cessit Papirius.

Is fuit vir non animi solum vigore, sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit. Idem comis et iocorum studiosus. Quadam die inambulans ante tabernaculum, praetorem Praenestinum, qui per timorem segnius suos in proelium duxerat, vocari jussit, et postquam cum graviter increpuit: "Lictor, expedi, inquit, secures," et cum praetorem vidisset metu mortis attonitum: "Agedum, lictor, inquit, exscinde radicem hanc incommodam ambulantibus." Deinde praetorem mulcta dicta dimisit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus et Quintus Publilius Q.f. Philo II
Consul
326 a.C.n.
cum
Gaio Poetelio C.f. Q.n. Libone Visolo
Successores:
Lucius Furius Sp.f. Camillus II et Decimus Iunius Brutus Scaeva


Antecessores:
Tiberius Veturius Calvinus II, Spurius Postumius Albinus (Caudinus) II
Consul
320 a.C.n.
cum
Quinto Publilio Q.f. Philone III
Successores:
Lucius Papirius Cursor III, Quintus Aulius Q.f. Cerretanus II


Antecessores:
Lucius Papirius Cursor II, Quintus Publilius Q.f. Philo III
Consul
319 a.C.n.
cum
Quinto Aulio Q.f. Cerretano II
Successores:
Lucius Plautius L.f. Venox et Marcus Folius C.f. Flaccinator


Antecessores:
Spurius Nautius Sp.f. Rutilus et Marcus Popillius M.f. Laenas
Consul
315 a.C.n.
cum
Quinto Publilio Q.f. Philone
Successores:
Marcus Poetelius M.f. Libo et Gaius Sulpicius Ser.f. Longus III


Antecessores:
Marcus Poetelius M.f. Libo et Gaius Sulpicius Ser.f. Longus III
Consul
313 a.C.n.
cum
Gaio Iunio C.f. Bubulco Bruto II
Successores:
Marcus Valerius M.f. Maximus Corvinus et Publius Decius P.f. Mus