Lucius Marcius Philippus (consul 91 a.C.n.)

E Vicipaedia

Lucius Marcius Philippus (natus circa annum 141 a.C.n., mortuus circa annum 73 a.C.n.) fuit vir publicus atque orator[1] Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Lucius Marcius Philippus filius anno 56 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Philippus anno 113 vel 112 a.C.n. triumvir monetalis fuit, qui anno 104 tribunus plebis legem agrariam rogavit, sed tum senatoribus legem recusantibus retraxit.[2] Anno 96 aut antea, praeturam adeptus est. Postea anno 93 a.C.n. consulatum petivit, sed tum Marcus Herennius electus est. Anno 91 denique una cum Sexto Iulio Caesare summum magistratum gerebat. Quo anno consiliis tribuni plebis Marci Livii Drusi vehementer obstitit.[3], atque auguris potestate fretus leges eius tollere potuit[4]. Inter bellum civile primo ad Marianam factionem vergit atque anno 86 a.C.n. una cum Marco Perperna censor electus est, sed Gnaeum Pompeium defendebat atque anno 82 a.C.n. ad factionem Sullae transiit. Anno 78 a.C.n., Sulla mortuo, Marcum Aemilium Lepidum impedivit, ne constitutionem dictatoris tolleret.[5] Imperium extraordinarium pro Pompeio contra Quintum Sertorium rogavit. Paulo post mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 173.
  2. Marcus Tullius Cicero, de officiis II 73.
  3. Marcus Tullius Cicero, op.cit. I 24; III,2 et de Oratore III,1-2. Valerius Maximus IX.4.2.
  4. Marcus Tullius Cicero, de legibus II 31 et de domo sua 50.
  5. Gaius Sallustius Crispus, Historiae I 77.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 13] M. Philippus, L." in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 859..
  • J. van Ooteghem, Lucius Marcius Philippus et sa famille, Bruxellis : Palais des Académies, 1961 Recensio critica


Antecessores:
Gaius Claudius Pulcher et Marcus Perperna
Consul
91 a.C.n.
cum
Sexto Iulio Caesare
Successores:
Lucius Iulius Caesar et Publius Rutilius Lupus