Lucius Iunius Caesennius Paetus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Iunius Caesennius Paetus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 73) senator Romanus fuit. Primis mensibus anni 61 consul ordinarius factus est. Eodem anno a Nerone imperatore legatus Augusti pro praetore in Cappadociam missus est. Cladibus contra Parthos acceptis[1] anno 63 Romam revertit. Anno 70 Vespasianus imperator Caesennium familiarem legatum Syriae fecit. Anno 72 regem Antiochum IV Commagenes deposuit et regnum provinciae Syriae adiunxit[2]. Initio anni 73 mortuus est. Filius alter eius Lucius Iunius Caesennius Paetus fuit, qui anno 79 consulatum suffectum administravit, alter Lucius Caesennius Sospes, consul suffectus anni 114[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XV 6-8; 10-17; 20-25
  2. Flavius Iosephus, Bellum Iudaicum, VII 219
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 927


Antecessores:
Nero Claudius Caesar Augustus IV et Cossus Cornelius Lentulus
Consul
61
cum
Publio Petronio Turpiliano
Successores:
Publius Marius et Lucius Afinius Gallus