Lucius Fabius Iustus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Fabius Iustus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Legatus legionis erat anno 96/97, consul suffectus anno 102, legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris annis 105-108 et Syriae anno 108/109 ad usque 112. Paulo post mortuus est. Fuit amicus Taciti, qui ei "dialogum" suum dedicavit et Plinii, qui eius in epistulis[1] mentionem fecit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I 5,8
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 376-377