Lucius Egnatius Victor

E Vicipaedia

Lucius Egnatius Victor (natus circa annum 165, mortuus post annum 209) senator Romanus saeculi secundi et tertii fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aulus Egnatius Priscillianus philosophus erat, frater Egnatius Proculus vir publicus. Ipse uxorem duxit et filios Egnatium Victorem Marinianum ac Lucium Egnatium Victorem Lollianum atque filiam Egnatiam Marianiam habuit, quae postea uxor Valeriani imperatoris atque mater Gallieni Augusti facta est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lucius Egnatius Victor ante annum 207 consul suffectus atque annis 207 - 209 legatus Augusti pro praetore Pannoniae Superioris fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 892