Lucius Calpurnius Piso Caesoninus

E Vicipaedia

Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 148 a.C.n.) vir consularis atque orator Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gaius Calpurnius C.f. Piso anno 180 a.C.n. consulatu fungens mortuus est. Filius eius Lucius Calpurnius Piso Caesoninus anno 112 a.C.n. summum magistratum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Piso anno 154 a.C.n. praetor electus est atque Hispaniam Ulteriorem provinciam suscepit: A Lusitanis victus est[1]. Anno 148 a.C.n. una cum Spurio Postumio Albino Magno consul electus est. Cum Postumius in Urbe maneret, Piso exercitum Romanum adversus Poenos duxit : urbes hostium obsidere coepit nec multum profecit adeo ut Romae seditio populi moveretur Scipionem Aemilianum consulem, quamvis legibus ob aetatem vetantibus, facere volentis, quem solum huic bello finem imponere posse credebant. Quo facto Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus Pisoni ineunte anno 147 a.C.n. in Africa successit[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus Alexandrinus, Iberica 56.
  2. Appianus, Libyca 110-112


Antecessores:
Manius Manilius Nepos et Lucius Marcius Censorinus
Consul
148 a.C.n.
cum
Spurio Postumio Albino Magno
Successores:
Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus et Gaius Livius Drusus