Lucius Apuleius
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Apuleius (discretiva)
Metamorphoseon Apulei partem clarissimam, Psychen ab Amore raptam pinxit Gulielmus Adolphus Bouguereau.
Lucius Apuleius Madaurensis (anno circiter 125 Madaurae in provincia Africae natus, anno circiter 180 mortuus), scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse.
Opera Apuleii [recensere]
Apuleium in eis esse numerandum, qui post rem publicam liberam amissam a sophistis veteribus profecti sunt, ex partibus orationum generis demonstrativi apparet, quae Florida inscriptae extant:
- De deo Socratis
- De mundo
- De Platone et eius dogmate
- Florida
- De magia: Illis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.
- Metamorphoses vel Asinus aureus
Bibliographia [recensere]
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 514-528
Nexus externi [recensere]
| Vide Lucius Apuleius apud Vicifontem. |
| Vide Lucius Apuleius in Victionario. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |