Lucius Antonius Saturninus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Antonius Saturninus (natus circa annum 42, mortuus anno 89) eques Romanus et postea senator et ursurpator erat.
Anno 73 vel 84 senatu adlectus postea (76) proconsul Macedoniae factus est. Annis 78-81 legatus Augusti pro praetore Iudaeae erat, tum consul suffectus creatus (Iulio et Augusto anni 82) legatus Augusti pro praetore Germaniam Superiorem ab anno 88 administravit. 1 Ianuarii 89 militibus suis Moguntiaci imperator contra Domitianum proclamatus est, sed paulo post ab exercitu Germaniae Inferioris Aulo Bucio Lappio Maximo legato duce victus et caesus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 815