Lucius Antistius Vetus

E Vicipaedia

Lucius Antistius Vetus (nescimus, quando natus est, mortuus est anno 65) senator Romanus fuit. Pater eius Gaius Antistius Vetus, consul ordinarius anni 23 fuit. Cum Nerone imperatore anno 55 consul ordinarius erat, tum brevi tempore legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris et anno 64/65 proconsul Asiae factus est. Filia eius Antistia Politta uxor Rubellii Plauti fuit, quem Nero ut coniuratorem timebat. Post mortem Rubellii anno 62 Antistia publice in luctu erat. Cum Antistius Antistiaque anno 65 e provincia Romam redierant, iussu Neronis a liberto Fortunato accusati sunt[1]. Antistius iudicium non exspectavit, sed cum filia et eius matre Sextia mortem voluntariam petivit[2]. Antistia et liberos cum Plauto habuit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 798
  2. Tacitus, Annales, XVI 10
  3. Tacitus, Annales, XIV 59


Antecessores:
Manius Acilius Aviola et Marcus Asinius Marcellus
Consul
55
cum
Nerone Claudio Caesare Augusto
Successores:
Quintus Volusius Saturninus et Publius Cornelius Lentulus Scipio