Lucius Antistius Rusticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Antistius Rusticus (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 93 vel 94) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Martialis amicus erat, ut ex Epigrammatis apparet[1]. Uxorem Mummiam Nigrinam duxit. Nerone imperatore regnante in senatum, sub Vespasiano inter praetorios adlectus est. Annis 79 ad usque 81 legatus Legioni VIII Augustae praefuit. Tum fuit proconsul Baeticae provinciae annis 83/84 et anno 90 consul suffectus. Ab anno 90 ad usque mortem anno 93/94 legatus Augusti pro praetore Cappadociam et Galatiam administravit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martialis, Epigrammata, IV, 75; IX, 30
  2. AE 1925, 00126Textus (ad verbum "Beleg" imprime "AE 1925, 00126"). Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 797-798

Nexus externi[recensere | fontem recensere]