Lucas Papademos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lucas Papademos anno 2007

Lucas Papademos (Graece: Λουκάς Παπαδήμος, natus 11 Septembris 1947 Athenis) rerum oeconomicorum peritus, argentarius et vir publicus Graecus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, ab anno 1966 in Massachusettensi Instituti Technologiae studebat et anno 1970 doctor physicae, anno 1972 electrotechnicae atque 1977 oeconomiae doctor promotus est. Annis 1975 - 1984 professor oeconomiae apud Universitatem Columbiae erat. Anno 1988 oeconomiae peritus summus in Systema aerario foederali Bostoniae factus est et ab anno 1988 apud Argentariam Nationalem Graeciae operam dedit. Eodem tempore professor oeconomiae Universitatis Athenarum erat. Annis 2002 - 2010 praeses vicarius Argentariae Europaeae centralis fuit.

Magistrati publici[recensere | fontem recensere]

Die 11 Novembris 2011 Papademos primus minister Graeciae nominatus est, postquam Georgius Papandreu propter crisem aeris alieni se a magistratu recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]