Lobelia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lobelia
Lobelia erinus
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Asterales
Familia: Campanulaceae
Subfamilia: Lobelioideae
Genus: Lobelia
L.
Species

Vide commentarium.

Lobeliae ad circa 4000 m in Bale Montibus in Terris Altis Aethiopicis.
Lobeliae immanes in Monte Kenya.

Lobelia[1] est genus plantarum florentium quod circa 360–400 species comprehendit, distributione subcosmopolitana, praecipue in tropicis temperatisque callidioribus orbis terrarum regionibus, paucis speciebus regiones temperatas frigidiores tangentibus.[2] Genus ex Matthia de Lobel (1538–1616) botanista Belgico appellatur.[2]

Nonnulli botanistae genus et eius cognatas in Lobeliaceis, familia separata, disponunt; alii, ut subfamilia Lobelioideae intra Campanulaceas. Angiospermarum Phylogeniae Grex, rem non statuens, genus sub ambabus familiis disposuit.

Speciebus Lobeliae vescuntur larvae nonnullarum Lepidopterorum, Xestia c-nigro inclusa.

Species delectae[recensere | fontem recensere]

Calceatae Mexici Lobeliae[recensere | fontem recensere]

Circa undecim speciebus in Mexico et Media America sunt carcaria in floribus. Hae Lobeliae ut videntur sunt grex monophyleticus, quarum plurimi in genere Heterotoma (vel aliquando Calcaratolobelia) disponuntur; quod autem earum cognatae proximae, sicut Lobelia anatina, recte sunt in Lobelia, Koopman et Ayers eas in Lobelia disponunt.[3]

Index (partim):

Cultus et usus[recensere | fontem recensere]

Nonnullae excoluntur species ut plantae ornamentales in hortis; quae Lobeliam cardinalem, Lobeliam siphiliticam, Lobeliam fulgentem, Lobeliam erinum, et nonnullas hybridas comprehendunt.

Lobelia erinus est planta annua Africae Australia, multis cultivarietatibus multos colores monstrantibus; colitur in solo nudo, magnis vasis, window boxes?, et corbibus pendentibus (Anglice: hanging baskets).

In lingua florum Aetatis Victorianae, Lobelia malignitatem et malevolentiam exprimit.

Usus in medicina[recensere | fontem recensere]

Indigenae Americarum Lobeliam adhibuerunt ut medicina quae alvum purgat ad curandos morbos respiratorios et musculares. Hodie adhibetur ad curandam asthmam et venenum cibi (Anglice: food poisoning). Species usitate in herbalismo hodierno adhibita est Lobelia inflata.[7]

Duae species, Lobelia siphilitica et Lobelia cardinalis, ad curandam syphilem? olim adhibitae sunt.[8]

Samuel Thompson herbalista medicinalem Lobeliae usum in Civitatibus Foederatis saeculo undevicensimo ineunte populo gratum effecit; etiam Hydrastem canadensem et alias plantas.[7]

Una species, Lobelia chinensis (Mandarinice: bàn bian lián) adhibetur ut una ex quinquaginta herbis nuclearibus in medicina Sinica (traditional Chinese medicine).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sunset Western Garden Book, 1995:606–607.
  2. 2.0 2.1 A. Huxley, ed., New RHS Dictionary of Gardening (Macmillan, 1992, ISBN 0-333-47494-5).
  3. 3.0 3.1 Koopman, M. M.; Ayers, T. J. (2005). "Nectar spur evolution in the Mexican lobelias (Campanulaceae: Lobelioideae)". American Journal of Botany 92: 558 .
  4. Díaz, Sara C.; Touchan, Ramzi; Swetnam, Thomas W. (2001). "A tree-ring reconstruction of past precipitation for Baja California Sur, Mexico". International Journal of Climatology 21: 1007 
  5. ipni.org.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 World Checklist
  7. 7.0 7.1 "Lobelia". EBSCO Complementary and Alternative Medicine (CAM) Review Board. January 2006 
  8. Marie-Françoise Guédon, Sacred Smudging in North America (Walkabout Press, 2000).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Everitt, J. H., R. L. Lonard, et C. R. Little. 2007. Weeds in South Texas and Northern Mexico. Lubbhock Texiae: Texas Tech University Press. ISBN 0-89672-614-2.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lobeliam spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!