Latinitas nondum censa

Ljubov' Orlova

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ljubov' Orlova in nota postalica Russica depicta

Ljubov' Petri filia Orlova (Russice Любо́вь Петро́вна Орло́ва, tr. Ljubov' Petrovna Orlova; nata 11 Februarii 1902 in urbe Zvenigorod tunc gubernii, nunc regionis Moscuensis Russiae, mortua Moscuae 26 Ianuarii 1975) erat actrix cinemagographica et theatralis Sovietica, Praemiis Stalinianis (annis 1941 et 1950) atque titulo Artificis Popularis URSS (anno 1950) ornata. Primas egit in pelliculis comoedicis musicalis moderatoris Gregorii Alexandrov (mariti sui), quarum sunt, e.g., Pueri hilares («Весёлые ребята», anno 1934), Circus («Цирк», anno 1936), Volga, Volga («Волга, Волга», anno 1938). Asteroides 3108 Lyubov in eius honorem vocatur.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ljubov' Orlovam spectant.