Liuva II (rex Visigothorum)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

Liuva II (-ani, m.; Gothice: Liwa) fuit rex Visigothorum (601-603), filius et successor Recaredi.

Liuva, natus circa annum 583, adulescens erat ubi rex creatus est. Anno altero regni, Wittericus duxit copias e limite meridionale usque Toletum. Tunc in praetorio regio intravit, ubi Liuvanem occidit et rege se proclamavit.

Historia Gothorum Isidori Hispalensis dixit:

Aera DCXXXIX [639, recte 601] post Recaredum regem regnat Liuva filius eius an. II, ignobili quidem matre progenitus, sed virtutis in dole insignitus. Quem in primo flore adolescentiae Wictericus, sumpta tyrannide, innocuum regno deiecit, praecisaque dextra occidit anno aetatis XX, regni vero II.


Antecessor:
Recaredus
Rex Visigothorum
601–603
Successor:
Wittericus