Latinitas bona

Lingua Sumerica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Sumerica
eme gir
Taxinomia: lingua segregata
Status: lingua non iam paterna
Sigla: 1 —, 2 sux, 3 sux
Usus
Aevum: saec. XXX - XIX a.C.n.
Situs: olim in variis Mesopotamiae urbibus adhibita
ab eruditis saeculi XX p.C.n. interpretata
Litterae: Litterae Sumericae
Scriptura: Scriptura cuneiformis
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Sumerica antiquissima est omnium linguarum quae nobis adhuc notae sunt. Dicebatur in Mesopotamia circiter 3000–1900 a.C.n.

De scriptura[recensere | fontem recensere]

Plus minusve eodem tempore quo Aegypti etiam Sumeri litteras invenerunt, tertio millennio ante Christum natum ineunte. Cum Sumeri litteras in lutum insculpere solerent, formae mox non picturae, sed cuneorum parvorum similes erant. Inde litterae cuneiformes vocantur.

Primum totum verbum significans littera mox syllabam reddebat sicuti ra, ar, tar eqs. Tamen Sumeri pergebant et ideogrammatis uti nonnullis et determinativis quae non legenda erant, sed nomina definiebant. Ante nomen exempli gratia dei Caeli (AN) scriptum erat deus (DIĜIR).
Praeterea uni litterae non semper una syllaba respondebat nec vice versa uni syllabae una littera. Exempli gratia una littera /bi/ aut /pi/ significabat, pro /sa/ autem scribere poteras sa, sá, sà, sa4 eqs.
Accentus nihil de pronuntiatione dicunt. Num quid pronuntiatione interfuerit inter has varias litteras, dicere nequimus, nam pronuntiatio tantum ex usu litterarum cuneiformium in lingua Accadica (Babylonica) conicimus.
Ex quo usu lingua Sumerica habebat vocales a, e, i, u et consonantes b, p, m; d, t, n; g, k, ĝ; z (=ts), s, š; l, r, ḫ . Nonnumquam autem et aliae coniciuntur et plures.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Lingua Sumerica est lingua ergativa, i. e., subiectum iuxta verbum intransitivum eundem casum atque obiectum directum iuxta verbum transitivum habet. Is casus absolutivus appellatur. Subiectum autem iuxta verbum transitivum (ergator) in casu ergativo est.
Praeterea linguae Sumericae sunt hi casus:
genetivus (-ak),
aequativus (-gin),
dativus (-ra),
directivus (-e),
terminativus (-še),
comitativus (-da),
locativus (-a),
ablativus (-ta).
Linguae Sumericae duo sunt genera: genus commune et genus neutrum. Directivum, locativum, ablativum tantum neutra formant, dativum et pluralem tantum communia. Pluralis ante casum morphemate (-ene-) indicatur. Exemplum sit verbum regis:
rex – lugal
regibus – lugalenera.
Persaepe exitus casuum cum radicibus verborum contrahuntur. Radices nominum ac verborum non differunt. DUG e. g. significat et oratio et loqui. Nomina cum pronominibus, adiectivis, numeralibus, attributis genetivis, phrasibus relativis aliisque appositionibus phrasin nominalem formant. Series partium singularium quasi sancta est:
caput (e. g. nomen ipsum), adiectiva, numeralia, attributa genetiva, phrases relativae, pronomina possessiva enclitica, pluralis signum, appositiones, exitus casus.
Phrasin nominalem sequitur verbum. Verbum Sumericum difficillimum est, quia ante radicem ad 10 praefixa, post radicem ad 3 suffixa adiungi possunt. Illa morphemata spectant ad modum, ad genus verbi, ad aspectum, ad adverbia. Praeterea verba congruunt et cum subiectum et cum obiectum directum. Tempora autem non dinoscuntur, aspecta duo: perfectum (hamtu) et imperfectum (marû). Nonnulla verba utroque aspectu aliam habent radicem, nonnulla iuxta agentem in singulari alia atque in plurali. At ca. 70 % verborum una tantum est radix.
Partes morphematum verborum sunt hae:

0 praefixum protheticum
1 negatio, sequentia, modus
2 coordinatio (-nga-)
3 ventivus (-mu-)
4 medium (-ba-)
5 praefixum et pronominale et adverbiale
6 praefixum dativi (-a-)
7 praefixum comitativi (-da-)
8 praefixum terminativi (-ši-) aut ablativi (-ta-)
9 praefixum directivi (-i-) aut locativi (-ni-)
10 praefixum pronominale (congruens cum ergatore perfecti (sing.) aut cum obiecto directo imperfecti)
11 radix
12 signum imperfecti (-ed-)
13 suffixum pronominale (A: congruens cum ergatore imperfecti; B: congruens aut cum non ergatore aut cum ergatore plurali in hamtu (perfecto))
14 subordinator (-a)


Multa autem de rebus grammaticis linguae Sumericae nondum liquent. Impedimentum est potissimum quod lingua Sumerica nullius linguae notae cognata est.