Latinitas nondum censa

Lingua Punica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Punica
Taxinomia: progenies linguae Phoeniciae; una linguarum Chananaearum e divisione Semitica familiae Afrasiaticae
Status: lingua exstincta
Sigla: 1 —, 2 phn, 3 xpu
Usus
Aevum: a millennio I a.C.n. usque ad saeculum 5 p.C.n.
Situs: lingua olim a Carthaginiensibus et in Africa Romana adhibita
ab eruditis recentioribus interpretata
Litterae: Litterae Punicae
Scriptura: Abecedarium Phoenicium
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Punica[1], ab origine dialectus seu varietas Linguae Phoeniciae, adhibita est a Carthaginiensibus et per terras eius tributas; imperio eorum obrupto, Punicus sermo fuit in Africa meridionali usualis usque in saeculum V p.C.n. Haec lingua, sicut parens Phoenicia, ad seriem linguarum Chananaearum pertinet divisionem Semiticam familiae Afrasiaticae.

De lingua Punica etiam viva sic Augustinus scripsit anno fere 401:

"Quae lingua si improbatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae. Poeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent." (Epistulae, 17)

Notae[recensere | fontem recensere]