Lingua Pro-drop

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
SYNTAXIS
Iohannesviditpuellam.jpg

Lingua Pro-drop (de Ang. drop hoc in sensu "omittere") est lingua cuius est proprietas normalis omissio pronominum. Linguae sicut Iaponica pronomina subiectiva et obiectiva omittunt, linguae sicut Latina subiectiva omittunt. In aliis linguis, sicut in lingua Anglica, pronomina semper explicanda sunt, quare scilicet non sunt pro-drop.[nb 1]

Saepe pro-drop parametro habetur. Impetus parametri aliquomodo videtur inveni in complexitate systematis coniugationis verborum: linguae quarum systema coniugationis est intricatum, id est si verba cum obiectis congruunt (Latina), pronomina omittuntur; si verba nullo modo cum obiectis congruunt (Iaponica), pronomina omittuntur; si autem verba modo partim nec totaliter cum obiectis congruunt (Anglica), pronomina explicanda sunt.[1] Paucis linguis exceptis, haec hypothesis proprietates parametri pro-drop in quadam lingua bene praedicit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Heu, etiam in lingua Anglica, pronomina omittuntur in modo infinitivo. Hoc quidem est problema theoriae P&P.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  1. Huang, C.-T. James. On the distribution and reference of empty pronouns. Linguistic Inquiry 15: 531-574. 1984. Pro-drop is licensed to occur either where a language has full agreement, or where a language has no agreement, but not where a language has impoverished partial agreement.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]