Lingua Nanticoke

E Vicipaedia

Lingua Nanticoke est exstincta lingua Algonquiana olim in usu in Delavaria et Terra Mariae.[1] Eadem lingua in usu etiam fuit a nonnullis tribubus propinquis, inter quas tribus Nanticoke (principatus regnans), Choptank, Assateague, et probabiliter etiam Piscataway et Doeg.

Vocabularium[recensere | fontem recensere]

Nanticoke aliquando habetur dialectos linguae Delavariae, sed vocabularium fuit distinctissimum, ut nonnulla glossaria brevia monstrant, omnia linguae quae supersunt. Unum est index centum quadraginta sex verborum, a Ioanne Heckewelder, missionario Moraviano anno 1785 compositus, ex conloquio cum principe Nanticoke, tum in Canada habitante.[2] Aliud est index trecentorum verborum anno 1792 perscriptus a Gulielmo Vans Murray, tum repraesentativus Civitatum Foederatarum, Thoma Jeffersonio suadente. Murray indicem fecit ex homine Nanticoke in Comitatu Dorchester Terrae Mariae, parte patriae historicae.[3]

Nanticoke hodierna[recensere | fontem recensere]

Grex hominum Nanticoke in vico Millsboro Delavariae, cum auxilio locutoris linguae similis Anishnabay, anno 2007 convenerunt ad redintegrandam linguam, vocabulario Thomae Jeffersonii utentes.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Raymond G. Gordon, Jr, ed., Ethnologue: Languages of the World, ed. 15a (Dallas: Summer Institute of Linguistics, 2005).
  2. Heckewelder 2003.
  3. Thomas Jefferson, Minor Vocabularies of Nanticoke-Conoy. American Language Reprints. (Evolution Pub & Manufacturing, 2003, ISBN 9781889758459).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!