Lingua Maithili

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Maithili
मैथिली
Taxinomia:
Locutores: 34 700 000[1]
Sigla: 1 bh, 2 mai, 3 mai
Status publicus
Officialis India
Privata Nepalia
Litterae: Litterae Maithili
Scriptura: Devanagari; olim Mithilaksar et Kaithi
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Locutores linguarum Indicarum
Locutores linguarum Indicarum: Maithili hic nomine "Bihari" depingitur

Lingua Maithili[2] (Maithilī) ad Linguas Indicas e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae pertinet. In gregibus dialectorum Hindi aut Bengalicarum olim numerata est, nunc potius linguarum Bihari. Est una inter 22 linguas schedulo enumeratas Indiae et lingua officialis civitatis Bihar Indiae. Ad partes septentrionales huius civitatis et in finibus adiacentibus Nepaliae adhibetur.

Georgius Grierson, nominis Maithilī primus inventor,[3] ex appellatione regni antiqui vel potius mythici Mithilā in eadem regione reperiendi derivavit. Populus huius regionis ante dua milia annorum lingua Pracritica Magadhi usus est; postea recognoscitur lingua litteraria mediaevalis Avahattha, ex elementis Apabhramsa et Maithili composita. Litterae Maithili a saeculo XIII seu XIV incipiunt; eo aevo compositum est opus lexicographicum bilingue Varṇaratnākara, auctore Jyotirīśvara Ṭhākura, qui et ludum scaenicum Sanscrite conscripsit. Olim scriptura Mithilaksar ad linguam Maithili scribendam adhibita est, interdum et Kaithi; hodie autem fere omnes scriptura Devanagari utuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnologue (anno 2000/2001)
  2. Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) textus app. pp. 19-20
  3. Grierson (1881-1882)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]