Lingua Lydia
E Vicipaedia
| Lingua Lydia | ||
|---|---|---|
| Taxinomia: | Linguae Indoeuropaea e familia Anatolica | |
| Status: | lingua exstincta | |
| Sigla: | 1 —, 2 —, 3 — | |
| Usus | ||
| Aevum: | saec. VI a.C.n. - II p.C.n. | |
| Situs: | Lydia | |
| Litterae: | ||
| Scriptura: | Abecedarium Lydium | |
|
|
||
Lingua Lydia est lingua Indoeuropaea, quae in numero linguarum Anatolicarum habetur et hodie a nullo populo dicitur. Primo autem dimidio millennio a.C.n. Lydia erat imperium grave in Asia (minore) situm. Medio septimo saeculo a.C.n. Lydi abecedarium a Graecis accepere. Tamen de lingua Lydia tantum paucae inscriptiones — imprimis monumenta — ex quinto vel quarto saeculo a.C.n. restant. Linguae Lydiae proxima cognata lingua Hetthaea putatur.