Latinitas nondum censa

Lingua Garhvali

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Garhvali
गढ़वाली
Taxinomia:
Locutores: 2 920 000[1]
Sigla: 1 —, 2 inc, 3 gbm
Status publicus
Officialis
Privata India
Litterae:
Scriptura: Devanagari
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Linguae Indicae praecipuae
Linguae Indicae praecipuae

Lingua Garhvali (Gaṛhavālī), e serie linguarum Pahari, ad Linguas Indicas divisionis Indoiranicae et familiae Indoeuropaeae pertinet. In India adhibetur in regione Garhwal civitatis Uttarakhand et in pagos nonnullos civitatis Himachal Pradesh; admodum similis est linguae Kumauni, cuius locutores, iuxta urbem Champawat habitantes, orientali parti regionis confiniunt.

Linguae Garhvali dialecti recognoscuntur Srinagari, Tehri (seu Gangapariya), Badhani, Dessaulya, Lohbya, Majh-Kumaiya, Bhattiani, Nagpuriya, Rathi, Pauri (seu Salani), Ravai, Bangani, Parvati, Jaunpuri, Gangadi (seu Uttarkashi) et Chandpuri. Quidam et Jaunsari inter dialectos Garhvali enumerant; alii autem linguam separatam constituunt. Locutores dialectorum Jaunpuri et Ravai in re culturali locutoribus Jaunsari assimilandi sunt; dialecti Parvati et Bangani ab aliis omnibus satis differunt. Omnium dialectorum Srinagari norma litterarium praebet, Pauri autem dulcissimam esse dicitur.

De dialecto seu lingua Bangani valde differunt eruditi, Nicolao Petro Zoller hunc sermonem elementa linguistica stirpis "centum" familiae Indoeuropaeae servavisse praetendens, Anvita Abbi de singularitate huius dialecti consentiente, Georgio van Driem et Suhnu Sharma abnuentibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnologue ("anno 2000")

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De dialecto Bangani[recensere | fontem recensere]

  • Anvita Abbi, "Information on Bangani" et "Debate on archaism of some select Bangani words" (1997)
  • Anvita Abbi, "Redundancies and Restructuring in Bangani Syntax: A Case of Language Contact in Western Himalaya" in International Journal of Dravidian Linguistics vol. 29/1 (2000) pp. 47-56
  • George van Driem, Suhnu R. Sharma, "In Search of Kentum Indo-Europeans in the Himalayas" in Indogermanische Forschungen vol. 101 (1997) pp. 107-146
  • George van Driem, Suhnu R. Sharma, "Some Grammatical Obersvations on Bangani" in Indogermanische Forschungen vol. 102 (1997) pp. 179-198
  • Hans Henrich Hock, "On Bangani" (1997?)
  • Moreno Morani, "A proposito della questione bangani. Alcune riflessioni" in Atti del Sodalizio Glottologico Milanese voll. 39/40 (1998/1999 [2002]) pp. 155-171
  • Hukum Chand Patyal, "Archaic Words in Some Western Pahari Dialects: A Historical Perspective" in Indian Linguistics vol. 56 (1995) pp. 129-134
  • Kevin Tuite, "The Bangani mystery resolved (?)" (1997)
  • Claus-Peter Zoller, "The van Driem enigma, or In search of instant facts" (1997)
  • Claus-Peter Zoller, "Bericht über besondere Archaismen im Bangani, einer Western Pahari-Sprache" in Münchener Studien zur Sprachwissenschaft vol. 49 (1988) pp. 173-200
  • Claus-Peter Zoller, "Bericht über grammatische Archaismen im Bangani" in Münchener Studien zur Sprachwissenschaft vol. 50 (1989) pp 159-218
  • Claus-Peter Zoller, "A Note on Bangani" in Indian Linguistics vol. 54 (1993) pp. 112-14