Lingua Falerica
E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Falisca)
Falerica sive Falisca lingua est antiquorum Faliscorum, nobis praeservata 36 paucis inscriptionibus, quae saeculo tertio aut secundo a.Ch.n. abecedario ex Etrusco venienti, a sinistra ad dexteram, nonnullas influentias Latinas monstrantes scriptae sunt.
Characteres eius phonetici haec sunt:
- Retentio f mediae, quod b Latinum factum est;
- Repraesentatio gh Protoindoeuropaei f Falisco (foied, Latine hodie);
- Deletio s finalis (cra Latine cras);
Characteres alii sunt:
- Retentio velarum (Fal. cuando = Latine quando - nisi modo Umbrici pan(n~u));
- Assimiliatio aliquarum consonantum finalium ad sonum initialem verbi proximi: "pretod de zenatuo sententiad" est "praetor de senatus sententia"
Bibliographia[recensere]
- Victor Pisani: Le lingue dell'Italia antica oltre il Latino (1964), Italiane
- R.S. Conway, Italic Dialects, p. 312, Anglice