Lingua Extremadurensis
| Lingua Extremadurensis
estremeñu
|
||
|---|---|---|
| IPA: | [ ɛhthɾeˈmẽɲu ] | |
| Taxinomia: | ||
| Locutores: | circa 200 000 | |
| Sigla: | 1 ext, 2 roa, 3 | |
| Status publicus | ||
| Officialis | ||
| Privata | Hispania (Extremadura et Salmantica) | |
| Litterae: | ||
| Scriptura: | Abecedarium Latinum | |
| Procuratio: | ||
|
|
||
Lingua Extremadurensis (ipse sermone: estremeñu aut ehtremeñu) est vel lingua romanica vel dialectus linguae Legionicae, quae locuta per Extremaduram atque partem Salmanticae provinciae. Huic lingua a familia Legionica provenienti propinquitas ad linguam Cantabram Asturicamque Mirandicamque est.
Hoc tempore, lingua paene exstincta, seniores tantum loquentes in Norba Caesarina Salmanticaque sunt. Iuniores dialecto Hispanico loqui praeferentes vel castuto vel Hispanice.
Index |
Alphabetum [recensere]
Extrematurense alphabeto latino utitur. Litterae alphabeti sunt: a, b, c, ch, d, e, f, g, h, i, j, l, ll, m, n, ñ, o, p, qu, r, s, t, u, v, y, z
Duplices litterae adsunt: ch et ll et qu.
Quaeque littera unum phonema significat, praeter c, g, r, s. Aliquis locis v /v/ et non /b/, z /θ/ aut /d/ et non /ð/ atque s unum sonitum habet /s/, sine /z/. a = /a/, b = /b/, c = /k/ et /θ/, ch = /ʧ/, d = /d/, e = /e/, f = /f/, g = /g/ et /h/, h = /h/, i = /i/, j = /h/, l = /l/, m = /m/, n = /n/, ñ = /ɲ/, o = /o/, p = /p/, qu = /k/, r = /ɾ/ et /r/, s = /s/ et /z/, t = /t/, u = /u/, v = /b/, y = /ʑ/, z = /ð/.
Nota bene:
- Littera B: cum “p” inter vocales proveniret, [b] sonat, v. gr.: cabra “capra”, sobral “superare”, sabel “sapere”. Cum autem “b” proveniret, [β] sonat, v. gr.: hablal “fabulare”, abital “habitare”.
- Littera C: cum liquida vocalisque a o u [k] sonat, sicut latine v. gr.: craval “figere”, clissi “defectus”, casa “domus”, contal “numerare”, escuela “schola”. Contra cum e i [θ] semper sonat: cena “cena”, cien “centum”. Si cum r a o u [θ] sonat, scribenda ç: caçal “venari”, moçu “adollescens”, Caçris “Norba Caesarina”.
- Littera G: cum liquida vocalisque a o u [g] sonat, ut latine v. gr.: grória “gloria”, aglutinal (cultum verbum) “agglutinare”, gatu “cattus”, gordu “obesus”, gustu “gustus”. Cum autem ad e i adesset, [h] sonat: giernu “gener”, gelau “gelatus”, engiva “gingiva”.
- Littera S: [s] sonat in verbi initio et intra cum duplice s, v. gr.: santu “pius”, assentil “adsentire”, massa “masa”, assau “assus”. [z] sonat inter vocales, scripta simplice “s”: casa “domus”, mesa “mensa”, quesu “caseus”. Syllabam claudens adspirata est, imbecilla ergo h sonat: mestura “mixtus”, custión “quaestio”.
- Littera R: [r] sonat in verbi initio et intra cum duplice r et post l, v. gr.: rabu “cauda”, correr “currere”, palral “loqui”. Imbecilla [ɾ] sonat inter vocales: cara “vultum”.
- Littera Z: Extramaturense [ð] sonat, ut anglice this vel neo graeco δ, v. gr.: zorru “vulpes mas”, zagalinu “infans”.
Alia alphabeta [recensere]
Extrematurensis alia alphabeta habet, quia lingua instituta non est. Dua alphabeta et ortographiae sunt, phonetica et modo hispanico.
- Phonetica: proposita a Pablo Gonzálvez González[1] est. Is enim v g j x sumit, b pro b v et h pro g j h s utendo. Quamobrem Ehtremaúra por Estremaura “Extrematura”, ohuh pro ojus "oculi", bibil pro vivil “vivere”, dihtaura pro ditaura “dictatura”, ehcena pro escena “scaena”. Pablo scribit semper “d” pro “z” et “d”: dagal pro zagal “puer”, dorru pro zorru “vulpes mas”, durdu pro zurdu “scaevus”. Accentuatio aedem ut Hispanica.
- Modo hispanico. Ortographia qua multi scriptores utuntur. A Vicente Barrantes Moreno[2] et Gabriel y Galán[3] orta est. Qui scriptores quo modo lingua Extrematurensis scribenda nesciebant, ut Hispanica ortographia uterentur. Ii ergo scribunt: jacel pro hazel “facere”, jugticia pro justícia “iustitia”, desarrebujal pro desarrevrujal “extendere”, gedel pro heel “foetere”. Variantes huius ortographiae in Rafael García-Plata de Osma[4], Luis Chamizo[5], José María Vecino Martín[6], Juan José Camisón[7], Antonio Garrido Correas[8] adsunt.
Grammatica [recensere]
Phonologia [recensere]
Vocales [recensere]
Vocales longae aut breves extrematurense esse possunt.
- Breves: /a/, /e/, /i/, /o/, /u/
- Longae: /ɑː/, /ɛː/, /ɪː/, /ɔː/, /ʊː/
Longae accentum habere solent, quia provenientis a diphtonguis cum paribus vocalis contractrae sunt. v. gr.: barbú “cum multa barba”, tó “omnis”, lú “lutum”, amá “amata”, viví “vivite”, sé “sedes”.
Consonantes [recensere]
Consonantes in lingua Extrematurense sunt:
- Occlusivae: /b/, /p/, /d/, /t/, /g/, /k/, /ʧ/.
- Fricativae: /f/, /θ/, /s/, /h/, /ð/, /z/.
- Nasales: /m/, /n/, /ɲ/.
- Laterales: /l/, /ʎ/.
- Vibrantes: /ɾ/, /r/.
Phonetica [recensere]
Sonitus vocalici [recensere]
Vocales in Extrematurense ut positionem in verbo habeat, ita pronuntationem. Quaeque vocalis multos sonitus habere possent. Vocalis “o” clausa brevisque in loba “lupa” [ˈloba] aut aperta brevisque in mostu “mustum” [ˈmɔhthu] aut aperta longa in mó [ˈmɔː] “modus” aut apertior longa in mós “modi” [ˈmʌːh] aut indefinita apertura, ut vocante verbo Frasco! “Francisce”, esse possunt.
Sonitus consonantici [recensere]
Lingua Extrematurensis multos colores gluttalibus habet, cum /h/ atque /s/.
Phonema /h/ habent:
- Verba cum f- initiale latina, sicut lingua Cantabra accedit (littera h), v. gr.: hierru < ferrum, haba < fabam, hunción < functionem, huenti < fontem.
- Verba cum antiqua j Legionica [ʤ] proveniente ab i aut x aut cul aut li aut le aut g latinis (litterae j, g), v. gr.: julgal < iudicare, abejita < apicula, mujel < mulierem, giernu < generem.
- Verba cum antique x legionica [ʃ] proveniente a x latina (littera j): dejal < laxare, enjambri < *examinem.
Verba cum s claudente syllabam ante consonantem adspirata est (littera s): estu “hoc” [ɛhthu], mas ligeru “ocius” [ˈmɑɦ lɪˈɦɛɾu], ñascal “mandere” [ɲɑhˈkhɑl].
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Gonzálvez González, P. et alii, Primera Gramática Ehtremeña, Calzadilla, 1995.
- ↑ In El serano de las comadres
- ↑ Gabriel y Galán, Obras completas, Badajoz, Universitas, 1996.
- ↑ García-Plata de Osma, R., Ruta de la Plata, Madrid, 1986.
- ↑ Chamizo, L., El miajón de los castúos, Madrid, Austral, 2007.
- ↑ Martínez Terrón, L., Primera Antología de Poesía Extremeña, Cáceres, 2005.
- ↑ Camisón, J. J, Marabajas, 2002; La mardición de Marián, 2003.
- ↑ de Saint Exupéry, A., El Prencipinu, trad. Antonio Garrido Correas, Badajoz, Carisma, 1999.
| Anglo-Normannica · Auridunica · Aragonensis · Aromanica · Arpitanica · Asturiana · Burgundica · Caesariaca · Campanica · Catalana · Corsa (Gallurica, Sassarensis) · Cispadana · Dalmatica · Dacoromanica (Moldovica, Valachica) · Extremadurensis · Fala · Franco-Comitatina · Francogallica · Foroiuliensis · Gallaica · Gallonica · Guernesica · Haitiana Creole · Hispanica (Castellana) · Insubrica · Istrica · Istro-Romanica · Italiana (Tusca litteraria) · Iudaeo-Francogallica · Iudaeo-Italiana · Latina Dolomitica · Iudaeo-Hispanica · Legionensis · Ligustica (Monoecica) · Lotharingica · Lusitana · Megleno-Romanica · Mirandica · Moeso-Romanica · Mosarabica · Neapolitana (Aprutina, Bariana, Consentina, Daunia, Lucana, Molisina) · Normannica · Occitanica · Orobica · Pedemontica · Pictavo-Santonica · Picardica · Romancica · Romanensis · Sarda · Serquica · Shuadit · Sicula (Bruttia, Sallentina) · Tarentina · Venetica (Talica) · Vallonica | |
