Lingua Chattisgarhi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Chattisgarhi
छत्तिसगढ़ी seu छत्तीसगढ़ी
Taxinomia:
Locutores: 17 500 000[1]
Sigla: 1 —, 2 inc, 3 hne
Status publicus
Officialis Chhattisgarh Indiae
Privata
Litterae: Traditio Chattisgarhi
Scriptura: Scriptura Devanagari
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Linguae Indicae praecipuae
Linguae Indicae praecipuae

Lingua Chattisgarhi (Chattisagaṛhī seu Chattīsagaṛhī) ad Linguas Indicas e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae pertinet; interdum inter dialectos meridiorientales Hindi includitur. In India adhibetur, praecipue in civitate Chhattisgarh (anno 2000 instituta) ubi inter linguas officiales admittitur, etiamque in Madhya Pradesh, Bihar, Orissa. Dialecti huius linguae Surgujia, Sadri Korwa, Baigani (Baiga, Bega, Bhumia, Gowro), Binjhwari, Kalanga, Bhulia, Chhattisgarhi Proper, Kavardi, Khairagarhi recognoscuntur. Paucae exstant litterae in lingua Chattisgarhi scriptae, sed cantilenae et carmina multa e traditionibus popularibus audiuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnologue ("anno 2002")

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • चंद्रकुमार चंद्रकार [Candrakumār Candrakār], छत्तीसगढ़ी शब्दकोश । छत्तीसगढ़ी से हिंदी. Durga: Sri Prakasan, 2002
  • चंद्रकुमार चंद्रकार [Candrakumār Candrakār], मानक छत्तीसगढ़ी व्याकरण. Raypur: Sataksi Prakashan, 2006
  • J. B. Flueckiger, "Bhojali: Song, Goddess, Friend. A Chhattisgarhi Women's Oral Tradition" in Asian Folklore Studies vol. 42, no. 1 (1983) pp. 27-43