Lingua Aranica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Aranica[1] est lingua Occitana in Valle Aranica et dialecti Gasconicae varietas.

Officialitas et usus linguae Aranicae[recensere | fontem recensere]

Lege 16/1990, probata die 13 Iulii 1990, sub regimine speciali Vallis Aranicae, lingua Aranica officialis recognita est. Lex 1/1998 diei 7 Ianuarii 1998, de linguistica politica, in suo articulo septimo ad tutelam linguae Aranicae refert.

Statuto Autonomiae Cataloniae anni 2006 probato, lingua Aranica officialis Cataloniae recognoscitur. Articulum 6.5 ita dicit: "Lingua Occitana, nominata Aranica in Valle Aranica, propria huius territorii lingua et officialis in Catalonia est secundum hoc Statuto et linguisticae normalizationis legibus instituta."

Secundum anni 2001 Aranicum Linguisticum Censum, cognitio Aranicae in occitanophono Aranico territorio est ut sequitur:

Cognitio Aranicae
Aptitudo Homines Excentatio
Intellegit 6,712 88.88%
Loquitur 4,700 62.24%
Legit 4,413 58.44%
Scribit 2,016 26.69%


Cum praeviis datis anni 1996, numerus Aranicae intellegendae capacium leviter descendit (90,5% anno 1996), dum eodem in tempore marginale ei scribendae capacium numeri incrementum fuit (24,97% anno 1996).

Secundum aetatis circulos, latissima Aranicam cognoscentium excentatio inter 15–19 annos natorum et 65–69 circulos (ambos amplius 96%) est, dum 30–34 annos nati minimam (iuste circa 80%) ducunt. Alphabetizatio maior in 10–19 natorum circulo est cum 88% se legenda capaces declarantium et 76% Aranicae scribendae. Ei amplius 80 annos nati minus alphabetizati sunt, cum solum 1.5% eorum linguae scribendae capacium.

Significativum notare est ut in Valle Aranica, nati extra Hispaniam Hispanos extra Vallem Aranicam et Cataloniam natos in activo Aranicae usu superant (17% haud Hispanorum Aranicam scribere possunt, dum Hispanis excentatio, Catalanis exclusis, 10% est).

Characteres linguae Aranicae[recensere | fontem recensere]

Evolutivae peculiaritates communes cum lingua Gasconica Pyrenaica[recensere | fontem recensere]

  • F Latinum H fit: FERRUM> hèr
  • N intervocalicum amittitur: FARINA> haria
  • A- protheticum ante R initiale apparet, id duplicans: ROTA> arròda
  • LL Latina interna aut finalia TH fiunt: VITELLU> vedèth
  • LL intervocalica R fiunt: BELLA> bèra
  • L finale syllabae U semivocale fit: SAL> sau
  • R metathezat: VENTRUM> vrente
  • Articulus Pyrenaicus eth/era

Propriae peculiaritates linguae Aranicae[recensere | fontem recensere]

  • H aspiratum non generale est (exceptis Canejan et Bausen).
  • /b/ intervocalicum /w/ graphatum u fit: deuant, viuer.
  • Diphthongus -ÈI finali in loco -È fit: tornarè deman.
  • Articulus pluralis definitus epicoenus (id est, eandem formam masculino et femineo habet): Es (ante vocalem).
  • Pluralis in -es nominum in -a: es pèires.
  • Pluralis in -i determinantium, pronominum et aliquorum substantivorum adiectivorumque: aguesti, toti.
  • AVER unum auxiliare est: a estat.

Comparativum quadrum cum aliis Romanicis linguis.

LATINE Francogallice Italiane Hispanice Catalanice Aranice
FESTA fête festa fiesta festa hèsta
LUNA lune luna luna lluna lua
MEL miel miele miel mel mèu
CASTELLUM château castello castillo castell castèth
ILLA elle lei ella ella era
RIDERE rire ridere reir riure arrir
CAPRA chèvre capra cabra cabra craba

In schola[recensere | fontem recensere]

Lingua Aranica est disciplinaria lingua alumnorum inter 3 et 7 annos natorum et vehicularis lingua omnibus in centris infantilis primariaeque educationis in Valle Aranica. Linguae Aranicae curriculum propositorum, continentiarum, paedagogicarum methodorum, censionis criteriorum omnibus phasibus, cyclis, gradibus, et educativi systematis modis actionem docentem ducentibus summa est. Consilium Generale Vallis Aranicae (Aranice: Conselh Generau d'Aran) unanimum obligatoria cum docentia linguae Aranicae curriculum plenaria in sessione diei 13 Februarii anni 1998 probavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Normae orthographicae linguae Aranicae
Census linguisticus linguae Aranicae anni 2001. Graphica cum principalibus resultationibus
Curriculum linguae Aranicae obligatoriae disciplinae
Prototypum translatri automatici ex Aranica in Catalanam