Like a Rolling Stone

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Like a Rolling Stone" est carmen anno 1965 a Roberto Dylan scriptum. Versus contentiosi orti sunt in poëmate a Dylan mense Iunio 1965 scripto, cum fatigatus ab itinere in Anglia rediit. Dylan, postquam multum verba recensuit, post paucas hebdomades in sessionibus impressionis disci Highway 61 Revisited "Like a Rolling Stone" absolvit. Per tempus ante productionem Dylan laboraverat essentiam invenire carminis, quod sine eventu in tempore ternario demonstravitur. Postremo carmen feliciter in forma musicae rock probatus est, et musicus officinae Alanus Kooper improvise organo creavit melodiam secondariam, qua carmen notum est.