Liberae Ecclesiae Fundamentales Americae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Liberae Ecclesiae Fundamentales Americae sunt societas Cicerone Illinoesiae anno 1930 condita. Nomen ad Liberae Ecclesiae Fundamentales Americae Internationles anno 1996 rite commutatum est. Societas est consociatio ex paene mille liberis ecclesiis Protestantibus, plerumque in Civitatibus Foederatis sitis et usque ad triplus numerum ecclesiarum consociatarum in viginti sex civitatibus extra Civitates Foederatas. Ei sunt plus quam 1100 sodales singuli, inter quos pastores, missionarii, professores, conditores ecclesiarum, capellani, et alii opifices vocationales Christiani. In Civitatibus Foederatis sunt quinque consociata collegia vel collegia biblica, undecim domesticae missionum agenturae, et duodecim agenturae ecclesiarum conditarum. Ei etiam sunt octo agenturiae quae missiones extra Civitates Foederatas administrant.

Inter sodales notabilissimos sunt:

  • J. Oliver Buswell, praeses Conlegii Wheatoniani
  • M. R. DeHaan Calvary Undenominational Church, Grand Rapids et Radio Bible Class
  • Gulielmus McCarrell, Cicero Bible Church et Institutum Biblicum Moodianum
  • Gulielmus Pettingill, Consilium Editoriale, Scofield Study Bible
  • Ludovicus Talbot, Praeses BIOLA
  • Carolus L. Feinberg, decanus academicus Seminarii Theologici Talbotiani
  • Lance Latham, conditor AWANA Children's ministry et New Tribes Mission
  • Ioannes Walvoord, praeses Seminarii Theologici Dallasiani
  • J. Vernon McGee, Church of the Open Door, Angelopolis, et BIOLA, et ministerium radiophonicum
  • Merrill Unger, Seminarium Theologicum Dallasianum
  • Carolus Caldwell Ryrie, Seminarium Theologicum Dallasianum
  • Ioannes F. MacArthur, Grace Community Church, Angelopolis, et The Master's College, et Seminarium, et ministerium radiophonicum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gregory, Richard I., et Richard W. Gregory. 2005. On the Level: Discovering the Levels of Biblical Relationships among Believers. Grandville Michiganiae: IFCA Press. ISBN 0-9766838-0-6.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!