Leuresthes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leuresthes
Aetas fossilium: Pleistocaeno ad Praesens[1]
Leuresthes tenuis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Atheriniformes
Familia: Atherinopsidae
Genus: Leuresthes
D. S. Jordan et C. H. Gilbert, 1880

Leuresthes est genus piscium familiae Atherinopsidarum magnitudinis Clupeidarum, solum in Mundo Novo endemicorum, ante litora Californiae in Civitatibus Foederatis et Californiae Inferioris in Mexico, ubi ea ante litora Oceani Pacifici et Sinus Californiae inveniuntur. Generi sunt duae species, L. tenuis et L. sardinas, ambae vulgo in nonnullis linguis (inter quas Anglica, Francica, Suecica, Theodisca) grunion appellatae.[2] Homines Leuresthibus captis per cursus citatos Leuresthium (Anglice grunion runs) fruuntur.

Colpichthys regis, species cognata, in Sinu Californiae habitat. Quamquam hic piscis Leuresthium similiter videtur et movetur, ei non est eadem procreationis ratio.

Species[recensere | fontem recensere]

Duae species agnitae in genus digeruntur[3]:

Leuresthes tenuis ova gignunt.
Leuresthes femina ut coniungat parat.
Leuresthes manu capi possunt.
Cursus citatus Leuresthium in La Jolla Shores? Californiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sepkoski, Jack (2002). "A compendium of fossil marine animal genera". Bulletins of American Paleontology 364: p. 560 .
  2. Omnes fortasse ut videtur ab Hispanico gruñón 'qui grunnit' deducti, ad extremum a grunniendo.
  3. Species generis "Leuresthes" apud FishBase.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gregory, Paul A. 2001. California’s Marine Living Resources: A Status Report: Grunion. California Department of Fish and Game (December).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Atheriniformes Haec stipula ad Atheriniformes spectat. Amplifica, si potes!