Leslius Alvin White

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Leslius Alvin White (Salida Colorati 19 Januarii 1900Lone Pine Californiae 31 Martii 1975) fuit anthropologus Americanus notus ob suasionem theoriarum evolutionis culturalis, evolutionis socioculturalis, et praecipue neoevolutionismi, et ob personam ab eo in creatione partis anthropologiae in Universitatis Michiganiae apud Ann Arbor actam. Fuit praeses Anthropologicae Societatis Americanae anno 1964.

Vita[recensere | fontem recensere]

Patre ingeniario civili qui saepe migrabat, Leslius, natus in California, iuvenis in Kansia et tum in Ludoviciana habitabat. Operam suam in Bello Orbis Terrarum I professus est, sed tantum uno anno in Classi Civitatum Foederatarum meruit, antequam in Universitate Civitatis Ludovicianae anno 1919 matriculavit.

Migravit anno 1921 ad Universitatem Columbianam, ubi psychologiae studens gradum baccalaureatum anno 1923 accepit, et A.M. anno 1924. Ipse, quamquam in eadem universitate Francisco Boas fuit, anthropologiam contra Boas firmiter iudicavit. Nihilominus, acroasis in variis disciplinis institutisque audivit, inter quas philosophia apud UCLA et psychiatria clinicalis, et deinde anthropologiam in acroasibus ab Alexandro Goldenweiser in Nova Schola pro Investigationibus Socialibus habitis invenit. Anno 1925, White in programmate? Ph.D. in anthropologia et sociologia Universitatis Sicagi matriculavit, et nonnulla septem dierum spatia degit inter Menominos et Vinnebagones, Indos qui Visconsiniam habitabant. Investigationes apud Acoma Pueblo Novi Mexici gessit. Gradu Ph.D. anno 1927 ei concesso, in Universitate Civitatis Novi Eboraci apud Bufalum docere coepit, ubi sententias retractavit contra evolutionem culturalem quas educatio Boasiana ei instillaverat. Anno 1930, ad Ann Arbor migravit, ubi is mansit.

Anni Bufali fuerunt tempus conversionis in eius vita. Tum fuit tempus ex quo sententiam mundi evolvit—anthropologicam, politicam, ethicam—quam sustentavit ed adiuvit usque mortem. Anno 1929, Unionem Sovieticam visitavit; reditus, se cum Factione Laboris Socialistici coniugit, cui nomine "John Steel" commentarios diurnii scripsit. White ad Michiganiam migravit cum conductus est ut substitutus sit in locum Iuliani H. Steward, qui Ann Arbor reliquierat anno 1930. Quamquam universitati fuit museum quod in rebus anthropologicis diu versatum est, White fuit solus professor in parte anthropologica. Anno 1932, fuit caput campi scholae in occasu solis et meridie Americae, quem Fred Eggan, Mischa Titiev, et alii frequentaverunt.

Professor in urbe Ann Arbor, White multos discipulos magni momenti edocuit: Robertus Carneiro, Elisabetha Dillingham, Gertruda Dole, et alii eius programma formá orthodoxá conservaverunt; sed Ericus Wolf, Arthurus Jelinek, Elman Service, Marshall D. Sahlins, et alii doctrinas White adhibuerunt ut suas proprias opiniones anthropologicas expolirent.

Anthropologia White[recensere | fontem recensere]

Iudicia White contra Boasianos diserte efficta sunt, quibus instituto menteque adversatus est. Haec controversia saepe ad hominem intenta est: White in Americano Sociologiae Diurno stilum solutae orationis Francisci Boas appellavit fatuum (Anglice: corny), et Robertus Lowie opera White vicissim appellavit "farragonem notionum immaturarum et metaphysicarum," formatarum ab "obsidenti fanaticismi vi, [quae] sensu carens visum depravat."

Una ex validissimarum declinationum ab orthodoxia Boasiana fuit White iudicium naturae anthropologia et eius coniunctiones cum aliis scientiis. White mundum dividi in culturalem, biologicum, et physicum rerum gradus putavit. Talis divisio ostendit compositionen rerum universitatem, et non fuit res heuristica. Sic, Alfredo L. Kroeber, Clyde Kluckhohn, et Edward Sapir ex contrario, White putavit "delineationem" rerum studiorum non esse cognitivam anthropologi confectionem, sed confessionem omnes res quae mundum componunt vere exstare "delineatas." Ergo, distinctio scientiarum naturalium socialiumque non in rationibus, sed in rerum natura conditur: physici res physicas investigant; biologi, res biologicas; et culturologi (verbum a White excogitatum), res culturales.

Evenit ut White frequenter evolutionismum socialem saeculi undevicensimi adiuvit ut inveniret decessores mentis a Boasianis vituperatos vel non observatos. Hoc iudicium cernitur in eius sententia evolutionis, quae in scripta Herberti Spencer, Caroli Darwin, and Ludovici H. Morgan firmiter inhaerunt.

Secundum White, cultura est res superorganica sui generis, quae solum in ipsius modis explanari potest. Componitur ex tribus gradibus: technologiae, ordinationis socialis, et ideologiae. Unusquisque super priorem sedet; et quamquam omnes interconecti sunt, gradus technologicus penitus est gradus statuens, quem White appellavit "heros nostrae rei" et "personam prima nostri ludi." Gravissimum eius theoriae elementum est technologia: "Systemata socialia determinantur a systematibus technologicis," scripsit White in eius libro, theoriam Ludovici H. Morgan in memoriam revocans.

White distinxit inter quinque evolutionis humanae stationes: primum, homines suis propriis musculis utuntur; deinde, energiá animalium domesticatorum; tertium energiá plantarum (White ad revolutionem agriculturalem hic spectat); quartum, energiá facultatum naturalium (carbonis, olei, petrolei) discunt uti; quintum energiam nuclearem usurpant. White itaque introduxit formulam "principalis evolutionis culturalis legis":

C = ET,

ubi E est mensura energiae per capita per annum consumptae, T est mensura efficientiae energiae adhibitae, et C gradum evolutionis culturalis exprimit. Secundum White: "cultura evolvit sicut summa energia adhibita per capita per annum augetur, vel efficientia modi instrumentalis faciendi energiam laborare augetur."[1]

Ergo "invenimus progressum evolutionemque effici abs correctione modi mechanici quo energia ornatur et fit ut laborare, et abs quantitatibus auctis energiae adhibitis."[2] Quamquam White technologiam esse panaceam omnium quaestionum quae homines adficunt non promittit (sicut utopiani technologici), eius theoria res technologicas tractat ut gravissima res in evolutione societatis, et accedit ad notiones in recentioribus Gerhardi Lenski operibus, theoriam scalae Kardashev astronomi Russici Nikolai Kardashev, et alias singularitatis technologicae notiones.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • 1932. The Pueblo of San Felipe. Memoir 38. Menasha Wisconsiniae: American Anthropological Association.
  • 1932. The Acoma Indians. Bureau of American Ethnology, 47th annual report, pp. 1-192. Smithsonian Institution.
  • 1935. The Pueblo of Santo Domingo, New Mexico. Memoir 43. Menasha Wisconsiniae: American Anthropological Association.
  • 1942. The Pueblo of Santa Ana, New Mexico. Memoir 60. Menasha Wisconsiniae: American Anthropological Association.
  • 1949. The Science of Culture: A Study of Man and Civilization. Novi Eboraci: Farrar, Straus and Giroux.
  • 1987. Ethnological Essays: Selected Essays of Leslie A. White. University of New Mexico Press.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.mnsu.edu/emuseum/cultural/anthropology/White.html.
  2. American Materialism apud www.as.ua.edu.

Bibliographi[recensere | fontem recensere]

  • Beardsley, Richard. 1976. "An Appraisal of Leslie A. White's Scholarly Influence." American Anthropologist 78:617-620.
  • Moore, Jerry D. 1997. "Leslie White: Evolution Emergent." Visions of Culture, capitulum 13, pp. 169-180. Alta Mira.
  • Peace, William. 2004. Leslie A. White: Evolution and Revolution in Anthropology University of Nebraska Press.
  • Service, Elman. 1976. "Leslie Alvin White, 1900-1975." American Anthropologist 78:612-617.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]