Latinitas nondum censa

Les contes d'Hoffmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago scaenarum huius operis.

Les contes d'Hoffmann ('Fabulae Hoffmannianae') est opera a Iacobo Offenbach creata. Primum Lutetiae in theatro Opéra-Comique die 10 Februarii 1881 peractum est.

Dramatis personae[recensere | fontem recensere]

  • Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann, poeta
  • Nicolaus musa
  • Lindorf, senator
  • Poetae compotatores
  • Olympia, machina feminae figura
  • Spalanzanus, inventor
  • Coppelius, Spalanzani socius et Olympiae oculorum creator
  • Cochenillus, Spalanzani servus
  • Hospites
  • Antonia, cantrix
  • Crespelius, Antoniae pater
  • Franciscus, Crespelii servus
  • Miraculix, medicus
  • Vox Antoniae matris
  • Iulia, meretrix
  • Dapertuttus, centurio
  • Schlemilius, Iuliae amans
  • Pitichinaccius, Iuliae amans eique serviens
  • Chorus
  • Stella, cantrix celebrata, Hoffmanni desiderium

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Prologus aut actus primus in Lutteri taberna

Poeta Ernestus Theodorus Amadeus cum amicis, qui dramati musico de Domino Ioanni in theatro intersunt, in taberna Lutteri convenit dum paululum temporis inter actus est. Poeta dolet quod Stella, cantrix pulchra, eum deseruit. Stella autem se poetae iterum conciliatura clavem camerae suae in theatro poetae per nuntium mittit eumque implorat ut sibi ignoscat et dramate musico finito in cameram cantricis in theatro veniat. Lindorf senator autem poetae insidias parat. Stellam sibi conciliaturus nuntium nummarium argento corrumpit ut sibi clavem Stellae traderet. Litteras a Stella cantrice ad poetam scriptas furatur capitque. Omnes poetae compotatores una cum illo vino fruuntur. Complures amicorum poetae bacchabundi illum exhortantur ut canticum de Zacchio Parvo, pumilione deformi, cantet. Inter cantum poeta Stellae pulchrae reminiscitur. Postea compotatores poetam exhortantur ut de tribus amoribus narret. Poeta consentit.

Prima amatrix poetae Olympia fuit. Olympia autem non homo vivens sed machina a Spalanzano fabricata est. Spalanzanus poetam Coppelio adiuvante de natura Olympiae decipit. Poeta amore vehementi Olympiae captus est. Musa frustra poetam Olympiam automatusum esse praemonet. Spalanzanus Coppelium decipit neque ei pecuniam constitutam dat. Coppelius maximo furore captus Olympiam delet.

Secunda amatrix poetae Antonia cantrix est. Morbo pulmonis prodigioso afflicta a patre suo vetitur ne cantet. Pater enim pertimet ne filia cantu necetur. Pater sibi persuasit poetam Antoniam inducturum esse ut cantet. Itaque patriam cum filia fugit. Poeta autem Antoniam amatam seque amantem invenit et sicut pater obsecratur ne cantet. Miraculix medicus autem qui iam Antoniae matrem curatione mala interfecerat Antoniam persuadet ut cantet. Miraculix Antoniae simulat ut mater voce sua filiam ad cantandum pelliceat. Filia se cantricem celebrem fore sperans cantat. Antonia infelix moritur.

Tertia amatrix poetae Iulia, meretrix Venetiae, est. Musa et Iulia carmen hymenaeum de amore nocturno celebre cantant: "Noctem venustam, noctem amoris."

Poeta pecunia abacis perdita amorem meretricis pulchrae poetam allicentis emere non potest. Meretrix se poetam amaturam esse pollicetur si sibi speculi imaginem sive animam traderet. Poeta amore meretricis pulchrae captus consentit. Schlemilium qui sicut poeta Iuliae amorem appetit duello gladio magico sibi a Dapertutto dato necat. Meretrix autem poetam non amat et eum Dapertutto Pitichinaccio sequentibus deserit.

Epilogus aut actus quintus iterum in taberna Lutteri

Postquam poeta amicis de amoribus fictis narravit, Stella poetam frustra expectans hunc tandem in taberna invenit. Poeta vino affectus Stellam repudiat. Lindorf triumphans apparet et Stellam furientem secum ducit. Nicolaus musa poetam certiorem facit se desertum non esse. In artibus poesis versetur neque feminis inanibus studeat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]