Les chansons de Bilitis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bilitis cum amicis: titulus editionis "Carminum Bilitidos" anni 1926 a Guillelmo Pogany pictus

Les chansons de Bilitis ("Carmina Bilitidos") est titulus seriei carminum Francogallice confectorum et anno 1894 editorum. Scriptor Petrus Louÿs finxit se traduxisse carmina e lingua Graeca; auctorem fuisse Bilitin, meretricem cantatricemque Graecam Sapphus coaevalem.

Pictores notissimi qui in huius libri editionibus imagines inseruerunt sunt Ludovicus Icart, Guillelmus Pogany, Paulus Aemilius Bécat, Pascal Pia; addere possumus nomina Pierre Leroy, Alméry Lobel Riche, Suzanne Ballivet, Joseph Kuhn-Régnier, Pierre Lissac, Monique Rouver, Génia Minache, Lucio Milandre et J.A. Bresval.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]