Strumphi

E Vicipaedia
(Redirectum de Les Schtroumpfs)
Salire ad: navigationem, quaerere
Strumphi.

Strumphi[1] olim Les Schtroumpfs est series librorum nubeculatorum Belgicorum artificis Peyo (vero nomine Petro Culliford), quae fabulam parvorum homunculorum caeruleorum narrat.

Plerique Strumphi bracas petasumque album gerunt. Maximus Strumphus rubrum petasum gerit. Omnes Strumphi nomina habent. Cuique Strumpho est nomen quod Strumphum ad gravissimam qualitatem suam iungit; exempli gratia, Perspicillum (perspicillum gerit) et Musica (musicam canit). Strumphi interdum dicuntur circiter tria mala alti esse. Hoc vero est male translatum ad verbum e sermone Francogallico: secundum imagines, strumphus vix mure altior est.

Initium Strumphorum[recensere | fontem recensere]

Strumphi primitus anno 1958 apparuerunt in volumine seriei librorum nubeculatorum Francice Johan et Pirlouit vocatae, cui erat titulus La flûte à six Schtroumpfs (Latine: Tibia cum sex Strumphis). Mox fabulae de Strumphis in propria serie librorum narrantur. Postea etiam series televisifica creata est a societate Hannah-Barbera, quae in toto fere orbe videbatur.

Lingua Strumphorum[recensere | fontem recensere]

In libris, Strumphi insigni lingua loquuntur. Substituunt verba strumphus sive strumphere pro nonnullis verbis. Primo, etiam nomen plurimorum Strumphorum erat simpliciter Strumphus. Ut fabulae facilius intelligentur autem, ea lingua haud semper, et in serie televisifica raro, loquuntur, et Strumphis nomina propria dabantur (vide infra).

Peyo verbum Strumphus excogitavit dum cenaret cum Andrea Franquin collega eius[2]. Vocabulum sal non reminiscens, ait: "Passe-moi le schtroumpf" (Da mihi strumphum).

Index personae ficticiae[recensere | fontem recensere]

Strumphi in narratio picta et in cinematographia[recensere | fontem recensere]

Amici[recensere | fontem recensere]

Vita Strumphorum et Gargamel[recensere | fontem recensere]

Strumphi Terram Strumphorum colunt, in vico secreto, nisi solum Strumphis notam. Vivunt in domibus fungiformibus. In libris seriei Johan et Pirlouit, ea terra "Terram Maledictam" vocatur, quae longe abest a terra hominum, et fere vacua animalibus et herbis. In alteris libris et in serie televisifica, vicus Strumphorum est in media silva, ubi quoque magus Gargamel et Azrael feles eius vivunt. Ille Strumphos petit ad potionem faciendam, qua velut lapide philosophi metallum in aurum verti potest. In aliis fabulis, Strumphos capere vult, ut eos edat. Et in iam aliis fabulis, Strumphos simpliciter delere vult.

Declarat Strumphos odisse, sed canes latrantes non mordent, et Gargamel Strumphos captare non potest (mirabile visu), nam Strumphi celeriter fugiunt.

Strumphi nunc[recensere | fontem recensere]

Libri de Strumphis in plurimas linguas conversi sunt. Homines res Strumphorum possunt emere: pocula, calama, et alias res scholasticas.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]