Leonteus Lampsacenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Leonteus Lampsacenus vel Leontius Lampsacenus (ut videtur ex Lampsaco) saeculo tertio a.C.n. ineunte fuit discipulus Epicuri. Maritus fuit Themistae, quae scholae Epicuri etiam interfuit.[1] Tam graviter Epicurum dilexerunt quam eorum filium ex illo appellaverunt.[1]

Leonteus a Strabone describitur unus ex "viris ingeniosissimis in urbe" Lampsaco, una cum Idomeneo Lampsaceno.[2] Plutarchus epistulam commemorat a Leonteo scriptam, qua Leonteus enarrat Epicurum Democritum honoravisse "cum se in scientia recta capienda antevertisset," et Epicurum se primum appellavisse "Democriteanum."[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Diogenes Laertius, 10.
  2. Strabo, 13.1.19.
  3. Plutarchus, Contra Coloten 3, 1108e–f.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!