Leonardus Cohen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leonardus Cohen

Leonardus Cohen (21 Septembris 1934 natus Monte Regio) est poeta, scriptor, cantor Canadensis cuius familia erant Iudaei.

Cohen in Universitate McGill studuit anno 1951 et primum librum poematum, Let Us Compare Mythologies ('Mythologias conferamus'), anno 1956 edidit, secundum The Spice-Box of Earth ('Gaia aromataria') anno 1961, qui auctorem primum poetam Canadae confirmavit. Novissimus liber poematum, Book of Longing ('Liber desiderii') anno 2006 publici iuris fecit.

Primam novellam suam, The Favourite Game, anno 1963 edidit, secundam (quae etiam proxima est), Beautiful Losers, anno 1966. Sunt qui has novellas inter optimas eius decadis fuisse aestiment.

Cohen etiam cantor notissimus est. Prima carmina Songs of Leonard Cohen anno 1967 nominabantur, novissima Blue Alert anno 2006. Primum carmen clarum est Suzanne. Alia carmina pulcherrima sunt Famous Blue Raincoat et Chelsea Hotel #2 et Hallelujah.

Opera eius ingeniosa atque tenebricosa sunt, quorum argumenta amore et religione abundant. Amavit multas, ut Janis Joplin. Saepius tamen solus fuit, utpote qui monachus Buddhisticus Zen in California esset. Anno 2003 Socius Ordinis Canadae, qui amplissima dignitate valet, factus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]