Leo I (papa)
| Leo I Leo a.D. 406–anno Domini 461 |
||
|---|---|---|
| Decessor: Sixtus III |
Papa: circa aD 440-61 |
Successor: Hilarius |
| Index paparum | ||
Sanctus Leo I Magnus, Papa (440–461) fuit Doctor Ecclesiae. Tusciae natus, Romam migravit, et ibi ordinatus est in unum ex septem diaconis Urbis. Iam diaconus muneribus magni momenti est functus, legatus imperialis in Galliam. Reversus, electus est in Summum Pontificem, et strenue laboravit pro unitate et orthodoxia Ecclesiae. Pelagianos Aquileae constrinxit fidem confiteri, et Manichaeos investigavit et supprimit. In Gallia et per universalem ecclesiam disciplinam ecclesiae et auctoritatem Romae defensit, stabilitatem dans mundo per imperium declinantem turbato. Contra errorem monophysistam scripsit Tomum ad Flavianum, quod clare presentavit duas naturas Christi in una persona. Defensit stabilitatem Romae non tantum cum operibus ecclesiasticis, sed etiam saecularibus. Attila Romam premente, Leo exiit ei obviam ire. Milites secum non portavit, sed auctoritate divina Attila a urbe est pulsus. Plurimos scripsit Leo sermones et epistulas, multi quorum nobis sunt traditi, exemplaria Latinitatis primi gradus.
Nexus Externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Leo I (papa) spectant. |
- Sermones (Latine)
- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
- Lectio papae Benedicti XVI de Boetio et Casiodoro inter audientiam generalem die 5 Martii 2008 (Italiane) et aliis sermonibus.
| Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |