Lemma (mathematica)

E Vicipaedia
(Redirectum de Lemma mathematica)

Lemma (-atis, n.)[1] (Graece λῆμμα 'quaelibet res accepta, sicut donum, lucrum, pretium') in mathematica est pronuntiatum probatum quod pro via ad maiorem eventum est, potius quam res in se consulta. Distinctio inter lemma et theorema non est formalis, sed res consilii; vide termini theorematum.

Quod bona via ad maiorem eventum ad multas vias alias inducere potest, nonnulli ex potentissimis eventibus in mathematica lemmata appellantur, inter quos lemma Bézoutianum, lemma Urysohnianum, lemma Dehnianum, lemma Euclidianum, lemma Farkasianum, lemma Fatouanum, lemma Gaussianum, lemma Greendlingeranum, lemma Jordanianum, lemma Nakayamanum, lemma Poincaréanum, lemma Rieszianum, lemma Schwarzianum, lemma Itōanum, lemma Zornianum. Cum hi eventus nimium simpliciores vel angustiores primum viderentur, facti sunt magni momenti in theoriis in quibus fiunt.

Nexus interni

Vide lemma in Victionario.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Higham, Nicholas J. (1998). Handbook of Writing for the Mathematical Sciences. Society for Industrial and Applied Mathematics. pp. 16. ISBN 0-89871-420-6 .

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!