Roman numeral 10000 CC DD.svg

Leges Keplerianae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leges Keplerianae lineamentis breviter astrictae: 1. Duae orbitae ellipticae, foci ƒ1 et ƒ2 pro planeta 1, ƒ1 et ƒ3 pro planeta 2. Sol (sun) in ƒ1. 2. Duobus sectoribus griseis A1 et A2, qui eodem tempore praestringuntur, eadem area est. 3. Semiaxes maiores a1 et a2. Omnis periodus planetarum 1 et 2 se habent sicut a13/2 : a23/2.

Leges Keplerianae ab Iohanne Keplero astronomo et philosopho naturae nomen trahunt, qui has leges fundamentales, quibus orbitae planetarum circa solem reguntur, statuit. Illae formam viae, motum viae et relationem inter periodum orbitalem ac magnitudinem viae tractant.

Prima lex Kepleriana:

Planetae movent in ellipsibus (Ellipses Keplerianae), in quarum foco Sol est.

Secunda lex Kepleriana:

Linea (vector radii, radius conductorius), quae a Sole usque ad planetam traicitur, in periodis paribus superficies pares repingit. Qua de causa planeta prope Solem celerius movet quam procul a Sole (Lex arearum).

Tertia lex Kepleriana:

Quadrata Periodorum orbitalium duarum planetarum cubis semiaxium maiorium respondent.

Sunt autem multa sidera, quorum motus variis causis ab his legibus aberrent, ut puta cometes, quorum multi orbitas parabolicas habent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Johannes Kepler: Astronomia nova aitiologetos seu Physica coelestis. In: Max Caspar (ed.): Gesammelte Werke, vol. 3, C. H. Beck, Monaci 1938.
  • Johannes Kepler: Harmonices Mundi libri V. In: Max Caspar (ed.): Gesammelte Werke, vol. 6, C. H. Beck, Monaci 1940/1990, ISBN 3-406-01648-0.
  • Andreas Guthmann: Einführung in die Himmelsmechanik und Ephemeridenrechnung. BI-Wiss.-Verlag, Mannheim 1994, ISBN 3-411-17051-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Keplersche Gesetze spectant.