Leda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Leda (discretiva)

Leda cum cygno: sculptura Romana, exemplar sculpturae Graecae saeculo 4 a.C.n. factae

Leda (Gr. Λήδα), Thestii filia, Tyndarei Laconiae regis uxor erat, quacum Iuppiter, cum eam adamaret, transformatus in cygnum concubuit, cum iam antea e Tyndareo gravida esset. Expletis itaque legitimis mensibus, Leda duo peperit ova, ex quorum altero nati sunt Pollux et Helena, ex altero Castor et Clytemnestra.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Stephanus, Dictionarium historicum, geographicum, poeticum, Geneva, M.D.C.LX, col. 1184.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!