LeBron James

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg LeBron James
Res apud Vicidata repertae:
LeBron James: imago
Nativitas: 30 Decembris 1984; Q163132
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Q3665646

Memoria

Laurae: Q739499, Q222047, Q31391, Q644357, Q1418009, Q743122, Q739499, Q222047, Q222047, Q222047, Q31391, Q1653207, Q2282428, Q7080855, Q7080855, Q7080855
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
LeBron contrapositus

LeBron Iacobus[1] (Anglice: LeBron James) natus die 30 Decembris anno 1984 est athleta Americanus qui ludit corbifolle loco oppugnatoris pro turma professionali, "Equites" (Anglice: Cavaliers) inter Sodalitatem Nationalem Corbifollis.

Schola Superior[recensere | fontem recensere]

LeBron Iacobus, qui plerumque notus est nomine "Iacobus Rex", die 30 December anno 1984 in urbe Akron Ohii natus est. Scholam superiorem Sancti Vincentii atque Sanctae Mariae in Akron frequentabat, pro qua corbifolle ludebat etiam ut tiro (vir rescens). Inter annum ludendi primum Iacobus puncta XXI per ludum tulit. Turma eius triumphum civitatis ludo vicit. Iacobus ut sophomorus puncta XXV per ludum tulit et turmam duxit in triumphum civitatis secundum. Ut iunior Iacobus per ludum puncta XXIX tulit, et hic fuit annus secundus post quem nominatus est "Magister Corbifollis" in civitate Ohii. Claritas "Iacobi Regis", ut iam vocatus est, valde coepit augere. Eo tempore conatus est Iacobus in dilectum Sodalitatis Nationalis Corbifollis ingredi, autem regula eum prohibuit, quae vetat eos qui dilectum inire volunt diploma non adepti. Itaque corbifolle pro turma scholae superioris lusit ferens per ludum XXXI puncta inter annum ultimum, inter quem multi ludorum ab televisores per emissionem televisificam spectati sunt. Postquam in tergo commentariorum "Athleticae Illustratae" (Anglice: Sports Illustrated) apparuit, nomen etiam accepit "Electus Ipse").

Pro equitatibus[recensere | fontem recensere]

Anno 2003 Iacobus captus est ab Equitatibus per dilectum. Per annos sex ludens pro Equitatibus LeBron Iacobus unus ex optimis lusoribus inter Sodalitatem factus est. Quinquiens electus est in turmam omnium stellarum (Anglice: All-Star Team). Bis electus est ut lusor pretiosissimus (Anglice: Most Valuable Player) Lusi Omnium Stellarum. Anno 2008 Iacobus puncta tulit plurima ex omnibus lusoribus Sodalitatis. Pretiosissimus Lusor in Sodalitate Iacobus anno 2009 electus est.

Ludi Olympiae[recensere | fontem recensere]

Cum turma Americana Iacobus lusit annis 2004 atque 2008.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)