Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Lawrence of Arabia (pellicula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Lawrence of Arabia
Petrus O'Toole ut Thomas Eduardus Lawrence
Petrus O'Toole personam Thomae Eduardi Lawrence agens
'
1962
Moderator:
David Lean
Factor:
{{{Factor}}}
Scriptor:
Robertus Bolt
Michael Wilson
Fabula ab:
{{{Fabula ab}}}
Fundata in:
{{{Fundata in}}}
Primi Actores:
Petrus O'Toole
Omar Sharif
Alexander Guinness
Antonius Quinn
Iohannes Hawkins
Iosephus Ferrer
Antonius Quayle
Claudius Rains
Compositor:
Mauritius Jarre
Editor:
{{{Editor}}}
Officina:
{{{Officina}}}
Digesta ab:
{{{Publicator}}}
Dies publicandi:
{{{Dies publicandi}}}
Duratio:
227 min.
Natio:
{{{Natio}}}
Lingua:
Anglica
Impensa:
{{{Impensa}}}
Venditio ex theatro:
{{{Venditio ex theatro}}}


Lawrence of Arabia est pellicula anno 1962 de vita Thomae Eduardi Lawrence facta, quae septem praemia Academiae abstulit. Docti Americani Pellicularum Instituti homines eam inter centum celeberrimas pelliculas enumerant.

Pellicula fabulam de itinere Thomae per Arabiam et pugnis inter primum bellum mundanum (in primis pugni Aqabae et Damasci) narrat. Mirabile dictu, nullae in pellicula feminae loquuntur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Primis inquadraturis vir birotam motorificam agit. Subito occidit. Funere eius nuntii steriliter viri vitam cognoscere conatur.

Tum fabula primo bello mundano quando vir etiam vivat redit. Cairi Thomas (O'Toole) est Britannicus insolitus miles, qui Arabiam a Dryden (Rains) mittitur ut Feisal Rex (Guiness) conveniat, sed in vicem Arabianam legionem ducit. In intinere, magister Thomae a Sherifo Ali (Sharif) ob bibere ex puteo caeditur. Castris deventis praefectus ita Thomae: tace! Sed Thomas cum Rege Feisal confabulatur impugnareque Aqabam dicit contra verba praefecti. Laurentius impugnare pedibus non mari introducit quia sclopeta ad mare solum adfectant.

Feisal Thomae quinquaginti copias camelosque dat. Per Nefud Desertam iter faciunt, difficilimum iter sine aqua. Nocte vir de camelo cadit, sed nemo invenire eum cupit. Dum omnes ad oasem adveniunt, Laurentius virum amissum in deserta repetit. Viro invento, omnes Deum Laurentio favere credunt.

Deserta victa, Laurentius Audam abu Tayi, dux gentis vicinae, invenit. Aurum repromittens Audam auxiliari persuadet. Uniter copiae Laurenti Audaeque Aqabam vincunt, sed Auda iratus solam pecuniam invenit: non aurum; igitur Laurentius aurum de regimene in Cairo obtinere repromittit.

Cairo Dryden et Dux Allenby (Quinn), novus dux, victoriam Laurentii cognoscit. Allenby Laurentio pecuniam armaque dat ut Arabici pugnare continuent.

Laurentius et eius Arabici hamaxostichos oppugnant. E CFA nuntius nomine Jackson Bentley (Kennedy) ad celebrandum Laurentium venit. Hieme adveniente multi Arabici domi eunt, igitur caterva impensius contrahit. Solis viginti viris remanentibus Laurentius Daraam explorat, sed capitur. A captoribus pulsatur et in viis iacitur. Futiliter Laurentius vitare ordine continuare conatur.

Hierosolyma Allenby Laurentium pugnare Damasco urget. Sed Laurentius conversus negat. Tandem Laurentius paret et exerictum convocat. Damascum capit. Arabes rectionem fundant, sed non possunt obtinere tuitionem. Ops Britanniarum Regno reddunt.

Praemia[recensere | fontem recensere]

Praemia Academiae[recensere | fontem recensere]

Praemium Homo
Optimus Moderator David Lean
Best Art Direction Iohannes Box
Iohannes Stoll
Darius Simoni
Optima Cinematographia Freddie Young
Optima Pellicula Sam Spiegel
Optima Editio Anna V. Coates
Optima musica Mauritius Jarre
Optimus sonitus Iohannes Cox
Subrogati:
Optimus Actor Petrus O'Toole
Optimus Auxilians Actor Omar Sharif
Optimum aptatum scriptum Robertus Bolt
Michael Wilson

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!