Lavalava

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Samoani lavalavas gerunt.

Lavalava,[1] vel Samoanice plenius 'ie lavalava, est vestis quotidiana a Samoanis usitate gesta, et a multis Polynesiis et aliis populis Oceanicis sibi adsumpta. Hodie, hic habitus in Samoa, Samoa Americana, Tonga, et quibusdam regionibus Melanesiae et Micronesiae communis fit. A maribus mulieribusque vestitur. Constat ex singulo textili rectangulo ut involucrum vel limbus (Anglice: skirt) gesto.[2] Multi advenae ethnicitatis Oceanicae intra communitates in gentibus externis, praecipue in Civitatibus Foederatis (insigniter in Havaiis, California, Vasingtonia, et Uta), Australia, et Nova Zelandia lavalava ut signum "identitatis" culturalis suoque commodo gerunt.

Homines lavalavas circa corpus medium superioribus textilis angulis supra nodatis circumplectuntur: mulieres mobiles textilis fines in cingulum saepe succingunt; viri usitate eos pro ventre pendere sinunt. Mulieres usitate lavalavas gerunt quae talum tangunt, cum lavalavae virorum solum ad genu vel ad mediam suram saepe pertinent, ut occasionem utantur.

Antiquitus, gloriosissimae lavalavae corpore in ie toga involvendo factae sunt, cum tegetibus tenuibus (textilibus ex foliis Pandani subtiliter contextis) vel tapa (Samoanice: siapo), textilibus ex cortice Broussonetiae papyriferae vel Hibisci contusis. Samoani etiam lavalavas ex materiebus usitatis fabricati sunt, sicut petala florum, folia, pinnae, et conchae marinae ad textile fibrarum plantarum intextarum adfixis. Textilia calico? xylinoque contexta pro lavalavis corticis plerumque ut vestimenta utilitatis quotidianae hodierno tempore substituunt; involucra autem ie toga et siapo per occasiones festas sollemnesque et in exsecutionibus saltationum a maioribus posteris traditarum iam adhibentur. Viri qui compunctionem generis pe'a gerunt, et mulieres qui compunctionem generis malu (solum cruris), saepe cingulum lavalavae volvunt, vel latera partesque tergi tam succingunt ut compunctionem denudent per saltationes vel ferias (sicut caeremonia potionis kava)—modus agini appellatus.

Occasionibus eximiis et per res divinas in templis Christianis, viri lavalavas linteas a textoribus factas et ad mediam suram attingentes gerunt, saepe cum sinibus (Anglice: pockets) et vinculis (fusi ; Anglice: belts); hae lavalavae semper sunt unicolores, contra clara quotidianarum lavalavarum exemplaria, et ie faitaga (Samoanice), tupenu (Tongane), atque sulu (Vitiense) appellantur. Limbi similes ad talum attingentes inferiorem vestium ritarum a mulieribus Samoanis Tonganisque gestarum (appellati puletasi et puletaha respective?) partem effingunt. Praecipuis occasionibus, tupenu et puletaha, res Tonganae, usitate cum vestitu tapa vel involucro corporis medii appellato ta'ovala consociatae, et aliqui Samoanis valam (Anglice: sash) ex tapa factam simile gerunt; valae autem plerumque sunt sollemnes oratorum vel hominum qui agant vel se vestiant virgines (taupou) et bellos (manaia) proprietates. Lavalava lintea rite sarta modorum Tongani, Samoani, Vitiani orta est cum Ratu Lala Sukuna Eques, nobilis Vitianus, sulu cum fibula in Vitios post militiam educationemque universitariam in Europa anno 1920 introduceret.

Lavalavae maxime polychromae ex satin,? velvet,? polyester, sequins,? et aliis textilibus factae inter greges saltatorios chorosque vicorum, templorum, scholarum populo nuper gratissimae fiunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. G. B. Milner, Samoan Dictionary (Londinii: Oxford University Press, 1966); George Pratt, Pratt's Dictionary of the Samoan Language, ed. Iacobo Newell (Malua Samoae: Malua Printing Press, 1911). In lingua Samoana, nomen lavalava est singularis et pluralis.
  2. Rosamond Dobson Rhone, "Nauru, the Richest Island in the South Seas," National Geographic 40(1), 1921, pp. 559–590.