Laurentius Ruiz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Simulacrum Laurentii Ruiz

Laurentius Ruiz[1] vel Laurentius Manilensis (natus inter 1600-1610 in Binondo, Manilae; mortuus die 29 Septembris anno 1637 Nagasacii) est protomartyr et primus sanctus Philippinarum.

Patre Sinico ac matre Philippinica natus et linguam Sinicam et Tagalam didicit. Parentes Ecclesiae Catholicae adhaeserunt.

In ecclesia monasterii Dominicanorum Binondensi ministravit et particeps "Confraternitatis sancti rosarii" fuit. Hispani necis false accusato nave Ocinavam fugit. Ibi quod fuit Christianus comprehensus et, cum fidem Christianam deserere noluisset, iussu Shoguni una cum aliis Christianis cruciatus et occisus est.

Dicta[recensere | fontem recensere]

Ego Catholicus sum et animo prompto paratoque pro Deo mortem obibo. Si mille vitas haberem, cunctas ei offerrem. (Isa akong Katoliko at buong pusong tinatanggap ang kamatayan para sa Panginoon, kung ako man ay may sanlibong buhay, lahat ng iyon ay iaalay ko sa Kanya.) -- De morte sua loquens.

Fons[recensere | fontem recensere]

  1. Fons Latina Laurentis Ruiz


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!