Laurentius Perosi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Laurentius Perosi (natus Derthonae die 21 Decembris 1872; obiit Romae die 12 Octobris 1956) fuit presbyter Ecclesiae Catholicae Romanae et praeclarus musicae sacrae compositor Italicus.

Perosi pertinuit ad "Scholam Iuvenem" cum Iacobo Puccini, Petro Mascagni, Humberto Giordano, Francisco Cileaque. Nihilominus, Perosi fuit unicus qui numquam pro theatro lyrico scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Laurentius Perosi natus est familia maxime musicali et religiosa Derthonae Pedemontio Italia. Frater Martianus (1875-1959) fuit etiam musicus ecclesiasticus, et frater Carolus (1867-1930) fuit cardinalis musicusque. Primus magister fratrum fuit pater, Iosephus (1842-1908).

Anno 1890, decimum octavum annum agens, primum laxum professionalem Abbatia Montis Casini acquisivit. Anno 1892 testimonium Conservatorii Mediolani reciperavit. Uno anno praeclarae scholae musici ecclesiastici Francisci Xaverii Haberl Rastibona studuit. Magister Chori Ecclesiae Cathedralis Fori Cornelli (anno 1892), postea Basilica Sancti Marci Venetiae (anno 1894). Venetiae magnus advocatus fuit Iosephus Cardinalis Sartus, Patriarcha Venetiae. Anno 1898 Perosi haesitavit relinquere Venetiam pro Basilica Sancti Petri Romae. Sed anno 1903 Sartus coronatus est Papa Pius X, et haud multum post coronationem, die Sanctae Caeciliae (patronae musicae), vulgavit Motu Proprio Inter Sollicitudines (cum Perosi conscriptus).

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Magna Opera[recensere | fontem recensere]

Oratorii[recensere | fontem recensere]

  • La Passione di Cristo (1897)
  • La Trasfigurazione di Cristo (1898)
  • La Risurrezione di Lazzaro (1898)
  • La Risurrezione di Cristo (1898)
  • Il Natale del Redentore (1899)
  • La Strage degli Innocenti (1900)
  • Il Giudizio Universale (1904)
  • Transitus Animae (1907)

Missae[recensere | fontem recensere]

  • Missa In Honorem Ss. Gervasii et Protasii (1895)
  • Missa “Te Deum Laudamus” (1897)
  • Missa Eucharistica (1897)
  • Missa [Prima] Pontificalis (1897)
  • Messa da Requiem (1897)
  • Missa tribus vocibus virilibus (Italice dicta "Messa Cerviana") (1898)
  • Missa “Benedicamus Domino” (1899)
  • Missa Secunda Pontificalis (1906)

Bibligraphica[recensere | fontem recensere]

Germanice[recensere | fontem recensere]

  • Helmut HESSE, Lorenzo Perosi – sein Leben und seine Musik: Musica Sacra, volumen 101, 1981, liber 5, paginae 343-349.
  • Romanus ROLLAND Musiker von Heute, Rütten & Loening, Berolinum, 1972

Italice[recensere | fontem recensere]

  • Andreas AMADORI, Lorenzo Perosi: Documenti e inediti, Luca 1999.
  • Adrianus BASSI, Don Lorenzo Perosi: L’uomo, il compositore e il religioso, Egnatia 1994.
  • Adelmus DAMERINI, Lorenzo Perosi, Roma 1924.
  • Ferdinandus HABERL, Lorenzo Perosi 1872-1956: Musica Sacra, volumen 92, 1972, liber 5, paginae 247-249.
  • Z. MUSMECI, Don Lorenzo Perosi e le sue opere, Aquilia 1932.
  • Theodorus ONOFRI, Lorenzo Perosi nei Giorni Imolesi, Forum Cornelii 1977.
  • Marius RINALDI, Lorenzo Perosi, Roma 1967.
  • Marinus SANARICA, Lorenzo Perosi, Ariminum 1999.

Anglice[recensere | fontem recensere]