Laurentius Alma-Tadema

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Laurentius Alma Tadema)
Colosseum anno 1896 pictum

Laurentius Alma-Tadema, Anglice: Sir Lawrence Alma-Tadema (natus die 8 Ianuarii 1836; mortuus Aquis Mattiacis die 25 Iunii 1912) fuit pictor academicus origine Nederlandiensis qui Angliam Victorianam petivit. Ibi ob delicatas suas tabulas celebratus est, civilizatione Graeco-Romana inspiratas. Ita opus eius dum vivit valde admiratum est, post mortem neglectum, abhinc 30 annos oculo novo observatum; hodie pretiis maximis venditatur.

Laurentius Alma-Tadema a semet ipso anno 1896 pictus

Dronrijp in oppido prope Leovardiam natus et in Belgia apud Regiam Academiam Bellarum Artium Antverpianam eruditus, Alma-Tadema ab anno 1870 usque ad mortem in Britannia residit. Rerum historicarum variarum imagines confecit, inter quas laudantur praesertim depictiones luxuriae Romanae Imperialis, ubi mulieres formosae virique otiosi monstrantur, alii in aulis marmoratis, alii sub aëre caeruleo a fronte maris Mediterranei visi.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurentium Alma-Tadema spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Getty Museum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  • Vern Swanson, Vita Laurentii Alma-Tadema in ART Renewal Center (Anglice)