Laudes Creatorum

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
-3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Cantus est a Sancto Francisco conscriptus circa annum 1224. Ibi loquitur amoris eius fratrem solem, sorem lunam, matrem terram, fratrem ignem, omnesque creaturas Dei.

1Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio (cfr. Apoc 4,9.11).

2Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo est dignus te nominare.

3Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua (cfr. Tob 8,7), principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum.

4Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de te, Altissime, profert significationem.

5Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas (cfr. Ps 148,3), quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.

6Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus (cfr. Dan 3,64-65), per quod das tuis creaturis alimentum (cfr. Ps 103,13-14).

7Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam (cfr. Ps 148,4-5), quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.

8Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem (cfr. Dan 3,66), per quem noctem illuminas (cfr. Ps 77,14), et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.

9Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram (cfr. Dan 3,74) quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba (cfr. Ps 103,13-14).

10Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem (cfr. Mt 6,12), et sustinent infirmitatem et tribulationem.

11Beati illi, qui ea sustinebunt in pace (cfr. Mt 5,10), quia a te, Altissime, coronabuntur.

12Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere.

13Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum (cfr. Apoc 2,11; 20,6).

14Laudate et benedicite Dominum meum (cfr. Dan 3,85), gratias agite et servite illi magna humilitate.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia