Laranda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castellum Larandensis

Laranda, hodie Karaman, est oppidum Turcicum regionis Mediae Anatoliae, antiquae Lycaoniae, ad septentrionem a monte Tauro, fere centum chilometra ad meridiem ab Iconio (Konya) situm. Districtus Larandensis est caput provinciae Karaman. Censu 2000 habito, 231 872 incolas habet, quorum 132 064 oppidum ipsum habitant. Locus magni momenti est Museum Larandense. Nomen Turcicum a domu Karamanidarum deducitur.