Laosiani
E Vicipaedia
Laosiani[1] gens Asiae inter meridiem et solis ortum sunt. Plerique Laosiani aut in Laosio (circa 3 miliones) aut Thailandia (circa 15 miliones) habitant. Laosiani Thailandiae in Isania[2] regione congregantur, sed multi operarii peregrini Isaniae in aliis partibus nationis, sicut Bancoci, laborant. Laosiani varias dialectos linguae Laosianae et linguae Isan loquuntur, quae saepe linguam unam esse creduntur. Multi homines Isaniae nomen Isan ad Lao praeferunt, propter Thaificationem ambitionem saeculi 20, sed nexus gentiles adhuc inter Laosiani Isaniae Laosiique sunt.
Notae [recensere]
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |