Laonastes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laonastes
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Rodentia
Subordo: Hystricomorpha
Familia: Diatomyidae
Genus: Laonastes
Jenkins, Kilpatrick, Robinson & Timmins, 2005
Species: L. aenigmamus
Binomen
Laonastes aenigmamus
Jenkins, Kilpatrick, Robinson & Timmins, 2005

Laonastes (Lāonastēs, -ae, m.), sive chanio, (kha-nyou) est rodens Laotiense e Khammouanensi provincia. Species primum 18 Aprilis 2005 ab Jenkins et conlegis descripta est, qui eam esse tam differens a rodentibus aliis censuerunt ut in nova familia, Laonastidis, posuerunt.

Hae animalia rattis fuscis cauda pingui ac pilosa similia sunt. Eorum calvariae valde distinctae sunt, cum proprietatibus quae ab aliis mammalibus ea separant.

Familia nova[recensere | fontem recensere]

Nova mammalis exstantis species quae familiam admodum novam repraesentat raro detecta est. Ante laonastae detectionem a scientia occidentali, incidens recentissimum fuit craseonycteridis anno 1974.

Notatio[recensere | fontem recensere]

Nomen laonastes Palaeograece significat 'incola lapidum', e λᾶος 'lapis' (quia inter lapides calcinas habitat) in lusu verborum cum Laosio ubi detectus est, et νάστης 'incola'.

Nomen specificum aenigmamus, hoc est, aenigma mus, significat eius statum ignotum inter rodentia.