Lanzarotus Marocelus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lanzarotus Marocelus (Italiane Lancelotto vel Lanzerotto Malocello; Francogallice Lancelot Maloisel) fuit nauta Genuensis qui circa annum 1291 castellum in hac insula e catena Canariarum posuit quae nunc ab eo nomen Lanzarotus habet, ibique fere viginti annos remansit.

De eo primus scripsit cartographus Angelinus Dulcert, qui insulae nomen Insula de Lanzarotus Marocelus attribuit; ruinas castelli repperit anno 1402 Iohannes Betencurtius qui eo anno insulam obsedit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!